5. Bellum scripturus
sum, quod populus Romanus cum Iugurtha rege Numidarum gessit, primum quia
magnum et atrox variaque victoria fuit, dein quia tunc primum superbiae
nobilitatis obviam itum est; quae contentio divina et humana cuncta permiscuit
eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae
finem faceret. Sed prius quam huiusce
modi rei initium expedio, pauca supra repetam, quo ad cognoscendum omnia
illustria magis magisque in aperto sint. Bello Punico secundo, quo dux Carthaginiensium
Hannibal post magnitudinem nominis Romani Italiae opes maxime attriverat,
Masinissa rex Numidarum in amicitiam receptus a P. Scipione, cui postea
Africano cognomen ex virtute fuit, multa et praeclara rei militaris facinora
fecerat. Ob quae victis Carthaginiensibus et capto Syphace, cuius in Africa magnum atque late imperium valuit, populus
Romanus, quascumque urbis et agros manu ceperat, regi dono dedit. Igitur
amicitia Masinissae bona atque honesta nobis permansit. Sed imperi vitaeque
eius finis idem fuit. Dein Micipsa filius regnum solus obtinuit Mastanabale et
Gulussa fratribus morbo absumptis. Is Adherbalem et Hiempsalem ex sese genuit
Iugurthamque filium Mastanabalis fratris, quem Masinissa, quod ortus ex
concubina erat, privatum dereliquerat, eodem cultu quo liberos suos domi
habuit.
6. Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora
facie, sed multo maxime ingenio validus, non se luxu neque inertiae
corrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius est, equitare, iaculari; cursu
cum aequalibus certare et, cum omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse;
ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque alias feras primus aut
in primis ferire: plurimum facere, [et] minimum ipse de se loqui. Quibus rebus
Micipsa tametsi initio laetus fuerat, existimans virtutem Iugurthae regno suo
gloriae fore, tamen, postquam hominem adulescentem exacta sua aetate et parvis
liberis magis magisque crescere intellegit, vehementer eo negotio permotus
multa cum animo suo voluebat. Terrebat eum natura mortalium avida imperi et
praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque
aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia
Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset,
ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
7. His difficultatibus circumventus ubi videt neque per
vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat
Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare
periculis et eo modo fortunam temptare. Igitur bello Numantino Micipsa, cum
populo Romano equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel ostentando
virtutem vel hostium saevitia facile eum occasurum, praefecit Numidis, quos in
Hispaniam mittebat. Sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. Nam
Iugurtha, ut erat impigro atque acri ingenio, ubi naturam P. Scipionis, qui tum
Romanis imperator erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura,
praeterea modestissime parendo et saepe obviam eundo periculis in tantam
claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maximo
terrori esset. Ac sane, quod difficillimum in primis est, et proelio strenuos
erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex
audacia temeritatem afferre plerumque solet. Igitur imperator omnis fere res
asperas per Iugurtham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies
amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat. Hoc
accedebat munificentia animi atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos
ex Romanis familiari amicitia coniunxerat.
8. Ea tempestate in exercitu nostro fuere complures novi
atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, factiosi domi,
potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem
animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus
imperi Numidiae potiretur: in ipso maximam virtutem, Romae omnia venalia esse.
Sed postquam Numantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse reverti domum
decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium
abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi
Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: periculose a paucis emi quod
multorum esset. Si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et
regnum venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pecunia praecipitem
casurum.
|