9. Sic locutus cum
litteris eum, quas Micipsae redderet, dimisit. Earum sententia haec erat: "Iugurthae tui in bello Numantino longe
maxima virtus fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. Nobis ob merita sua
carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, summa ope nitemur. Tibi quidem
pro nostra amicitia gratulor. Habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse
cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham
beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptavit et testamento pariter
cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate
confectus cum sibi finem vitae adesse intellegeret, coram amicis et cognatis
itemque Adherbale et Hiempsale filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha
habuisse:
10. "Parvum ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe,
sine opibus in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi quam liberis,
si genuissem, ob beneficia carum fore. Neque ea res falsum me habuit. Nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novissime
rediens Numantia meque regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute nobis
Romanos ex amicis amicissimos fecisti. In Hispania nomen familiae renovatum
est. Postremo, quod difficillimum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti.
Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc dexteram, per regni fidem
moneo obtestorque te, uti hos, qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres
sunt, caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos
retinere. Non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, verum amici, quos
neque armis cogere neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. Quis autem amicior quam
frater fratri? Aut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris? Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis,
sin mali, inbecillum. Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae
dilabuntur. Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia prior es, ne
aliter quid eveniat, providere decet. Nam in omni certamine qui opulentior est,
etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur. Vos autem,
Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc virum, imitamini virtutem et
enitimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar quam genuisse."
|