11. Ad ea Iugurtha,
tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipse longe aliter animo agitabat,
tamen pro tempore benigne respondit. Micipsa paucis post diebus moritur. Postquam illi
more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convenerunt, ut inter se de
cunctis negotiis disceptarent. Sed Hiempsal, qui minimus ex illis erat, natura
ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere impar erat,
despiciens, dextra Adherbalem assedit, ne medius ex tribus, quod apud Numidas
honore ducitur, Iugurtha foret. Dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a
fratre, vix in partem alteram transductus est. Ibi cum multa de administrando
imperio dissererent, Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni
consulta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confectum annis Micipsam
parum animo valuisse. Tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum
tribus proximis annis adoptatione in regnum pervenisse. Quod verbum in pectus
Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit. Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare
atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur. Quae ubi tardius
procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis modo inceptum perficere.
|