12. Primo conventu, quem ab regulis factum supra memoravi,
propter dissensionem placuerat dividi thesauros finisque imperi singulis
constitui. Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam
distribuendam. Reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio
concessere. Sed Hiempsal in oppido Thirmida forte eius domo utebatur, qui
proximus lictor Iugurthae carus acceptusque ei semper fuerat. Quem ille casu
ministrum oblatum promissis onerat impellitque, uti tamquam suam visens domum
eat, portarum clavis adulterinas paret - nam verae ad Hiempsalem referebantur -
ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu venturum. Numida mandata
brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit. Qui
postquam in aedis irrupere, diversi regem quaerere, dormientis alios, alios
occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et
tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio
mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci perfugerat. Numidae caput eius,
uti iussi erant, ad Iugurtham referunt.
|