13. Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi
divulgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Micipsae fuerant, metus
invadit. In duas partis discedunt Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum
bello meliores. Igitur Iugurtha quam
maximas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo
adiungit, omni Numidiae imperate parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui
senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine
militum parabat armis contendere. Sed ubi res ad certamen venit, victus ex
proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit. Tum Iugurtha patratis
consiliis, postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus suum cum animo
reputans timere populum Romanum neque adversus iram eius usquam nisi in
avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. Itaque paucis diebus cum auro
et argento multo Romam legatos mittit, quis praecipit, primum uti veteres
amicos muneribus expleant, deinde novos aqquirant, postremo quaecumque possint
largiendo parare ne cunctentur. Sed ubi Romam legati venere et ex praecepto
regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat,
magna munera misere, tanta commutatio incessit, ut ex maxima invidia in gratiam
et favorem nobilitatis Iugurtha veniret. Quorum
pars spe, alii praemio inducti singulos ex senatu ambiendo nitebantur, ne
gravius in eum consuleretur. Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto
senatus utrisque datur. Tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus:
14. "Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens
mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existimarem meam,
ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque
quam maximo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos affinium loco
ducerem: si ea fecissem, in vestra amicitia exercitum divitias munimenta regni
me habiturum. Quae cum praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium
quos terra sustinet sceleratissimus, contempto imperio vestro Masinissae me
nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque
omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum venturus
eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium
petere, ac maxime deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem,
secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer. Sed quoniam parum tuta
per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos
confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrimum est, cogor prius oneri
quam usui esse. Ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt
aut in suis dubiis rebus societatem vestram appetiverunt; familia nostra cum
populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides
eius quam fortuna petenda erat. Quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite
pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum
nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere
fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto,
tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam
regnum per scelus crescere. Verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis
populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una vobiscum expulere Syphacem
et Carthaginiensis. Vestra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos
in mea iniuria despecti estis. Eheu me miserum! Hucine, Micipsa pater,
beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem
fecisti, is potissimum stirpis tuae extinctor sit? Numquamne ergo familia nostra quieta erit? Semperne in
sanguine ferro fuga versabitur? Dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia
saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat.
Postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis
hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. Ecce autem ex improviso Iugurtha,
intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque
eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit;
post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum
expectantem in imperio vestro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et
coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem. Ego sic
existimabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui
vestram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex
omnibus maxime tutos esse. Quod in familia nostra fuit, praestitit, uti in
omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vestra manu est,
patres conscripti. Pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus
est coniunctum nobis fore. Alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus
impias vix effugi. Quid agam? Aut quo potissimum infelix accedam? Generis praesidia omnia extincta sunt. Pater, uti
necesse erat, naturae concessit. Fratri, quem minime decuit, propinquos per
scelus vitam eripuit. Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades
oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt,
pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte
graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis adversa
facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex improviso mali accidisset,
vos implorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et
iniurias omnis curae esse decet. Nunc vero exul patria domo, solus atque omnium
honestarum rerum egens quo accedam aut quos appellem? Nationesne an reges, qui
omnes familiae nostrae ob vestram amicitiam infesti sunt? An quoquam mihi adire
licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta plurima sint? Aut quisquam
nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? Postremo Masinissa nos
ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne
societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vestra
amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidendum nobis esse.
Virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia
sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos
privata amicitia Iugurthae parum cognita transuersos agat. Quos ego audio
maxima ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita
causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, cui licuerit in regno
manere. Quod utinam illum, cuius impio facinore in has miserias proiectus sum,
eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos
immortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis
ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus impietatis in parentem
nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum gravis poenas reddat. Iam iam,
frater animo meo carissime, quamquam tibi immaturo et unde minime decuit vita
erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuum. Non enim regnum,
sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima
simul amisisti. At ego infelix, in tanta
mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo,
incertus quid agam tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno
consulam, cuius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam emori
fortunis meis honestus exitus esset neu vivere contemptus viderer, si defessus malis iniuriae
concessissem. Nunc neque vivere libet
neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque
parentis vestros, per maiestatem populi Romani, subuenite mihi misero, ite
obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vestrum est, per scelus et
sanguinem familiae nostrae tabescere."
|