15. Postquam rex finem
loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis
respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem
ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere
nequivisset. Iugurtham ab senatu petere,
ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta
sua ponerent. Deinde utrique curia egrediuntur. Senatus statim consulitur.
Fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia depravata Adherbalis
dicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce, denique
omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
At contra pauci, quibus bonum et aequum divitiis carius erat, subueniendum
Adherbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam censebant, sed ex omnibus
maxime Aemilius Scaurus, homo nobilis impiger factiosus, avidus potentiae
honoris divitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. Is postquam videt
regis largitionem famosam impudentemque, veritus, quod in tali re solet, ne
polluta licentia invidiam accenderet, animum a consueta libidine continuit.
16. Vicit tamen in
senatu pars illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat. Decretum fit, uti
decem legati regnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem
dividerent. Cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus et tum in
senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrime
victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. Eum
Iugurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen accuratissime recepit, dando
et pollicendo multa perfecit, uti fama, fide, postremo omnibus suis rebus
commodum regis anteferret. Relicuos legatos eadem via aggressus plerosque capit,
paucis carior fides quam pecunia fuit. In divisione, quae pars Numidiae
Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam
alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exornata
erat, Adherbal possedit.
|