17. Res postulare
videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut
amicitia fuit, attingere. Sed quae loca et nationes ob calorem aut a
speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de iis haud facile
compertum narraverim. Cetera quam paucissimis absoluam. In
divisione orbis terrae plerique in parte tertia Africam posuere, pauci
tantummodo Asiam et Europam esse, sed Africam in Europa. Ea finis habet ab
occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem latitudinem,
quem locum Catabathmon incolae appellant. mare saevum, importuosum; ager frugum
fertilis, bonus pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria aquarum.
genus hominum salubri corpore, velox, patiens laborum; ac plerosque senectus
dissoluit, nisi qui ferro aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam
superat; ad hoc malefici generis plurima animalia. Sed qui mortales initio
Africam habuerint quique postea accesserint aut quo modo inter se permixti
sint, quamquam ab ea fama, quae plerosque obtinet, diversum est, tamen, uti ex
libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, interpretatum nobis est utique
rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissimis dicam. Ceterum fides eius
rei penes auctores erit.
18. Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi
incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. Ii
neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: vagi palantes quas
nox coegerat sedes habebant. Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri
putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac
passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. Ex eo numero
Medi, Persae et Armenii navibus in Africam transuecti proximos nostro mari
locos occupavere, sed Persae intra Oceanum magis, iique alueos navium inversos
pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emendi aut
mutandi copia erat: mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant. Ii
paulatim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia saepe temptantes agros
alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Numidas appellavere. Ceterum
adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga, incuruis
lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. Medis autem et Armeniis accessere
Libyes - nam ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole magis, haud
procul ab ardoribus -, iique mature oppida habuere; nam freto divisi ab
Hispania mutare res inter se instituerant. Nomen eorum paulatim Libyes
corrupere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. Sed res Persarum brevi
adolevit, ac postea nomine Numidae, propter multitudinem a parentibus digressi,
possedere ea loca, quae proxima Carthagine[m] Numidia appellatur. Deinde
utrique alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen
gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia
Libyes quam Gaetuli minus bellicose. Denique Africae pars inferior pleraque ab
Numidis possessa est, victi omnes in gentem nomenque imperantium concessere.
19. Postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae
gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis novarum rerum avidis,
Hipponem Hadrumetum Leptim aliasque urbis in ora maritima condidere; eaeque
brevi multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae decori fuere. Nam de
Carthagine silere melius puto quam parum dicere, quoniam alio properare tempus
monet. Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa dividit, secundo
mari prima Cyrene est, colonia Theraeon, ac deinceps duae Syrtes interque eas
Leptis, deinde Philaenon arae, quem locum Aegyptum versus finem imperi habrere
Carthaginienses, post aliae Punicae urbes. Cetera loca usque ad Mauretaniam
Numidae tenent, proximi Hispania[m] Mauri sunt. Super Numidiam Gaetulos
accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos agitare, post eos Aethiopas
esse, dein loca exusta solis ardoribus. Igitur bello Iugurthino pleraque ex
Punicis oppida et finis Carthaginiensium, quos novissime habuerant, populus
Romanus per magistratus administrabat; Gaetulorum magna pars et Numidae usque
ad flumen Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex Bocchus imperitabat,
praeter nomen cetera ignarus populi Romani itemque nobis neque bello neque pace
antea cognitus. De Africa et eius incolis ad necessitudinem rei satis dictum.
|