20. Postquam diviso regno legati Africa decessere et
Iugurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum sese videt, certum esse
ratus, quod ex amicis apud Numantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul
et illorum pollicitationibus accensus, quos paulo ante muneribus expleverat, in
regnum Adherbalis animum intendit. Ipse acer, bellicosus; at is quem petebat
quietus, inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens magis quam
metuendus. Igitur ex improviso finis eius cum magna manu invadit, multos
mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca
hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum
convertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu
vindicaturum eamque rem belli causam fore. At ille, quod neque se parem
armis existimabat et amicitia populi Romani magis quam Numidis fretus erat,
lagatos ad Iugurtham de iniuriis questum misit. Qui tametsi contumeliosa dicta rettulerant, prius tamen omnia pati
decrevit quam bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. Neque eo
magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe qui totum eius regnum animo iam
invaserat. Itaque non uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu
comparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae imperium petere. Ceterum, qua pergebat,
urbis agros vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem augere.
21. Adherbal ubi intellegit eo
processum, uti regnum aut relinquendum esset aut armis retinendum, necessario
copias parat et Iugurthae obvius procedit. Interim haud longe a mari prope
Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat,
proelium non inceptum. Sed ubi plerumque noctis processit, obscuro etiam tum
lumine milites Iugurthini signo dato castra hostium invadunt, semisomnos
partim, alios arma sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equitibus
Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, quae Numidas insequentis
moenibus prohibuit, uno die inter duos reges coeptum atque patratum bellum
foret. Igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque et machinis
omnium generum expugnare aggreditur, maxime festinans tempus legatorum
antecapere, quos ante proelium factum ab Adherbale Romam missos audiverat. Sed
postquam senatus de bello eorum accepit, tres adulescentes in Africam legantur,
qui ambos reges adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle et
censere eos ab armis discedere, de controversiis suis iure potius quam bello
disceptare: ita seque illisque dignum esse.
22. Legati in Africam maturantes veniunt,
eo magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio facto et oppugnatione
Cirtae audiebatur; sed is rumor clemens erat. Quorum Iugurtha accepta oratione
respondit sibi neque maius quicquam neque carius auctoritate senatus esse. Ab
adulescentia ita se enisum, ut ab optimo quoque probaretur; virtute, non
malitia P. Scipioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, non
penuria liberorum in regnum adoptatum esse. Ceterum, quo plura bene atque
strenue fecisset, eo animum suum iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis
vitae suae insidiatum; quod ubi comperisset, sceleri eius obviam isse. Populum
Romanum neque recte neque pro bono facturum, si ab iure gentium sese
prohibuerit. Postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi missurum. Ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi copia
non fuit.
23. Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque
propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, vallo atque fossa moenia
circumdat, turris extruit easque praesidiis firmat; praeterea dies noctisque
aut per vim aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, modo
formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem arrigere; prorsus intentus
cuncta parare. Adherbal ubi intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem
infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessariarum bellum trahi non
posse, ex iis, qui una Cirtam profugerant, duos maxime impigros delegit; eos
multa pollicendo ac miserando casum suum confirmat, uti per hostium munitiones
noctu ad proximum mare, dein Romam pergerent.
24. Numidae paucis diebus iussa efficiunt. litterae
Adherbalis in senatu recitatae, quarum sententia haec fuit: "Non mea culpa
saepe ad vos oratum mitto, patres conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem
tanta libido extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos immortalis in
animo habeat, sanguinem meum quam omnia malit. Itaque quintum iam mensem socius
et amicus populi Romani armis obsessus teneor; neque mihi Micipsae patris mei
beneficia neque vestra decreta auxiliantur; ferro an fame acrius urgear,
incertus sum. Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna mea, et iam
antea expertus sum parum fidei miseris esse; nisi tamen intellego illum supra
quam ego sum petere neque simul amicitiam vestram et regnum meum sperare. utrum
gravius existimet, nemini occultum est. Nam initio occidit Hiempsalem fratrem
meum, deinde patrio regno me expulit. Quae sane fuerint nostrae iniuriae, nihil
ad vos. Verum nunc vestrum regnum armis tenet, me, quem vos imperatorem Numidis
posuistis, clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, pericula mea
declarant. Quid est relicuum nisi vis vestra, quo moveri possit? nam ego quidem
vellem, et haec, quae scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana
forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. Sed quoniam eo natus sum,
ut Iugurthae scelerum ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tantummodo
inimici imperium et cruciatus corporis deprecor. regno Numidiae, quod vestrum
est, uti libet, consulite; me manibus impiis eripite, per maiestatem imperi,
per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria remanet avi mei Masinissae."
25. His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam
mittendum censerent et quam primum Adherbali subueniendum; de Iugurtha interim
uti consuleretur, quoniam legatis non paruisset. Sed ab isdem illis regis
fautoribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret. Ita bonum publicum, uti
in plerisque negotiis solet, privata gratia devictum. legantur tamen in Africam
maiores natu nobiles, amplis honoribus usi. In quis fuit M. Scaurus, de quo
supra memoravimus, consularis et tum senatus princeps. Ii, quod res in invidia
erat, simul et ab Numidis obsecrati, triduo navem ascendere. Dein brevi Uticam
appulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissime ad provinciam accedat,
seque ad eum ab senatu missos. Ille ubi accepit homines claros, quorum
auctoritatem Romae pollere audiverat, contra inceptum suum venisse, primo
commotus metu atque libidine diversus agitabatur: timebat iram senatus, ni
paruisset legatis; porro animus cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat.
vicit tamen in avido ingenio pravum consilium. Igitur exercitu circumdato summa
vi Cirtam irrumpere nititur, maxime sperans diducta manu hostium aut vi aut
dolis sese casum victoriae inventurum. Quod ubi secus procedit neque quod
intenderat efficere potest, ut, prius quam legatos conveniret, Adherbalis
potiretur, ne amplius morando Scaurum, quem plurimum metuebat, incenderet, cum
paucis equitibus in provinciam venit. Ac
tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod ab oppugnatione non
desisteret, multa tamen oratione consumpta legati frustra discessere.
26. Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum
virtute moenia defensabantur, confisi deditione facta propter magnitudinem
populi Romani inviolatos sese fore, Adherbali suadent, uti seque et oppidum
Iugurthae tradat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui curae fore.
At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes
eosdem, si adversaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici,
deditionem facit. Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum necat, deinde omnis puberes
Numidas atque negotiatores promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat,
interficit.
|