28. At Iugurtha contra
spem nuntio accepto, quippe cui Romae omnia venire in animo haeserat, filium et
cum eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti illis, quos
Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis mortalis pecunia aggrediantur.
Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne
legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque
deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent. Consul
Numidis ex senatus decreto nuntiari iubet. Ita infectis rebus illi domum
discedunt. Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines nobilis
factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset munita fore sperabat. In quis fuit Scaurus,
cuius de natura et habitu supra memoravimus. Nam in consule nostro multae
bonaeque artes et animi et corporis erant, quas omnis avaritia praepediebat:
patiens laborum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, firmissimus
contra pericula et invidias. Sed legiones
per Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in Africam
transuectae. Igitur Calpurnius initio paratis commeatibus acriter Numidiam ingressus
est, multosque mortalis et urbis aliquot pugnando cepit.
29. Sed ubi Iugurtha per legatos
pecunia temptare bellique, quod administrabat, asperitatem ostendere coepit,
animus aeger avaritia facile conuersus est. Ceterum socius et administer omnium
consiliorum assumitur Scaurus, qui tametsi a principio plerisque ex factione
eius corruptis acerrime regem impugnaverat, tamen magnitudine pecuniae a bono
honestoque in pravum abstractus est. Sed Iugurtha primo tantummodo belli moram
redimebat, existimans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia effecturum.
Postea vero quam participem negoti Scaurum accepit, in maximam spem adductus
recuperandae pacis statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. Ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius
quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. Cuius rei species erat acceptio frumenti,
quod Calpurnius palam legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae
agitabantur. Igitur rex, uti constituerat, in castra venit, ac pauca praesenti
consilio locutus de invidia facti sui atque uti in deditionem acciperetur,
relicua cum Bestia et Scauro secreta transigit. Dein postero die quasi per
saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur. Sed, uti pro consilio
imperatum erat, elephanti triginta, pecus atque equi multi cum paruo argenti
pondere quaestori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus rogandos
proficiscitur. In Numidia et exercitu nostro pax agitabatur.
|