30. Postquam res in
Africa gestas quoque modo actae forent fama divulgavit, Romae per omnis locos
et conventus de facto consulis agitari. Apud plebem gravis invidia, patres
solliciti erant: probarentne tantum flagitium an decretum consulis
subuerterent, parum constabat. Ac maxime eos potentia Scauri, quod is auctor et
socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque impediebat. At C. Memmius, cuius de
libertate ingeni et odio potentiae nobilitatis supra diximus, inter
dubitationem et moras senatus contionibus populum ad vindicandum hortari,
monere, ne rem publicam, ne libertatem suam desererent, multa superba et
crudelia facinora nobilitatis ostendere; prorsus intentus omni modo plebis
animum incendebat. Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia clara
pollensque fuit, decere existimavi unam ex tam multis orationem eius
perscribere, ac potissimum ea dicam, quae in contione post reditum bestiae
huiusce modi verbis disseruit:
31. "Multa me
dehortantur a vobis, Quirites, ni studium rei publicae omnia superet: opes
factionis, vestra patientia, ius nullum, ac maxime quod innocentiae plus
periculi quam honoris est. Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim
quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint
vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui
ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus
decet terrori esse. Sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam ire factionis
potentiae animus subigit. Certe ego
libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. Verum id frustra an ob
rem faciam, in vestra manu situm est, Quirites. Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vestri fecere, uti contra
iniurias armati eatis. Nihil vi, nihil secession opus est; necesse est suomet ipsi more
praecipites eant. Occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, in plebem
Romanam quaestiones habitae sunt; post C. Gracchi et C. Fului caedem item
vestri ordinis multi mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non lex,
verum libido eorum finem fecit. Sed sane fuerit regni paratio plebi sua
restituere; quicquid sine sanguine civium ulcisci nequitur, iure factum sit.
Superioribus annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et populos
liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes eosdem et summam gloriam et
maximas divitias esse. Tamen haec talia
facinora impune suscepisse parum habuere, itaque postremo leges, maiestas
vestra, divina et humana omnia hostibus tradita sunt. Neque eos qui ea fecere
pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vestra magnifici, sacerdotia et
consulatus, pars triumphos suos ostentantes; proinde quasi ea honori, non
praedae habeant. Servi aere parati iniusta imperia dominorum non perferunt;
vos, Quirites, in imperio nati aequo animo servitutem toleratis? At qui sunt ii, qui rem
publicam occupavere? Homines
sceleratissimi, cruentis manibus, immani avaritia, nocentissimi et idem
superbissimi, quibus fides decus pietas, postremo honesta atque inhonesta omnia
quaestui sunt. Pars eorum occidisse tribunos plebis, alii quaestiones iniustas,
plerique caedem in vos fecisse pro munimento habent. Ita quam quisque pessime
fecit, tam maxime tutus est. metum ab scelere suo ad ignaviam vestram
transtulere, quos omnis eadem cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum
coegit. Sed haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. Quod si tam vos
libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto
neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra penes optimos, non
audacissimos forent. maiores vestri parandi iuris et maiestatis constituendae
gratia bis per secessionem armati Auentinum occupavere; vos pro libertate, quam
ab illis accepistis, nonne summa ope nitemini? Atque eo vehementius, quo maius
dedecus est parta amittere quam omnino non paravisse. Dicet aliquis "quid
igitur censes?" Vindicandum in eos, qui hosti prodidere rem publicam, non
manu neque vi, quod magis vos fecisse quam illis accidisse indignum est, verum
quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. Qui si dediticius est, profecto
iussis vestris oboediens erit; sin ea contemnit, scilicet existimabitis, qualis
illa pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum impunitas, ad paucos
potentis maximae divitiae, ad rem publicam damna atque dedecora pervenerint;
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec
tempora magis placent, cum regna provinciae leges iura iudicia bella atque
paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos autem, hoc est
populus Romanus, invicti ab hostibus, imperatores omnium gentium, satis
habebatis animam retinere. Nam servitutem quidem quis vestrum recusare audebat?
Atque ego tametsi viro flagitiosissimum existimo impune iniuriam accepisse,
tamen vos hominibus sceleratissimis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo
paterer, ni misericordia in perniciem casura esset. Nam et illis, quantum
importunitatis habent, parum est impune male fecisse, nisi deinde faciendi
licentia eripitur, et vobis aeterna sollicitudo remanebit, cum intellegetis aut
seruiendum esse aut per manus libertatem retinendam. Nam fidei quidem aut
concordiae quae spes est? Dominari illi
volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos prohibere; postremo sociis
nostris veluti hostibus, hostibus pro sociis utuntur. Potestne in tam diversis
mentibus pax aut amicitia esse? quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus
impunitum omittatis. Non peculatus aerari factus est neque per vim sociis
ereptae pecuniae, quae quamquam gravia sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo
habentur; hosti acerrimo prodita senatus auctoritas, proditum imperium vestrum
est; domi militiaeque res publica venalis fuit. Quae nisi quaesita erunt, nisi
vindicatum in noxios, quid erit relicuum, nisi ut illis qui ea fecere oboedientes
vivamus? Nam impune quae libet facere, id est regem esse. Neque ego vos,
Quirites, hortor, ut malitis civis vestros perperam quam recte fecisse, sed ne
ignoscendo malis bonos perditum eatis. Ad hoc in re publica multo praestat
benefici quam malefici immemorem esse: bonus tantummodo segnior fit, ubi
neglegas, at malus improbior. Ad hoc si iniuriae non sint, haut saepe auxili
egeas."
|