32. Haec atque alia
huiuscemodi saepe in contione dicendo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius,
qui tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque interposita fide publica
Romam duceret, quo facilius indicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae
captae arcessebat, delicta patefierent. Dum
haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a Bestia exercitui praeerant,
secuti morem imperatoris sui plurima et flagitiosissima facinora fecere. Fuere
qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendebant, pars
ex pacatis praedas agebant: tanta vis avaritiae [in] animos eorum veluti tabes
invaserat. At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni
nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti
rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam
misericordiam eius experiri mallet. Privatim praeterea fidem suam interponit,
quam ille non minoris quam publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio
erat.
33. Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam maxime
miserabili cum Cassio Romam venit. Ac tametsi in ipso magna vis animi erat,
confirmatus ab omnibus, quorum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae
supra diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede parat, cuius impudentia
contra ius et iniurias omnis munitus foret. At C. Memmius advocata contione,
quamquam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci iubebat, pars, nisi
socios sceleris sui aperiret, more maiorum de hoste supplicium sumi, dignitati
quam irae magis consulens sedare motus et animos eorum mollire, postremo
confirmare fidem publicam per sese inviolatam fore. Post ubi silentium coepit,
producto Iugurtha verba facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, scelera
in patrem fratresque ostendit. Quibus iuvantibus quibusque ministris ea egerit,
quamquam intellegat populus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo
habere. Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi
sitam; sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
34. Deinde ubi Memmius dicendi finem fecit et Iugurtha
respondere iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia corruptum supra
diximus, regem tacere iubet, ac tametsi multitudo, quae in contione aderat,
vehementer accensa terrebat eum clamore, vultu, saepe impetu atque aliis
omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen impudentia. Ita populus ludibrio habitus ex
contione discedit; Iugurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio
exagitabat, animi augescunt.
|