35. Erat ea tempestate Romae Numida
quidam nomine Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in
dissensione regum Iugurthae adversus fuerat, dedita Cirta et Adherbale
interfecto profugus ex patria abierat. Huic Sp. Albinus, qui proximo anno post
Bestiam cum Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quoniam ex stirpe
Masinissae sit Iugurthamque ob scelera invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae
ab senatu petat. Auidus consul belli
gerendi movere quam senescere omnia malebat. Ipsi provincia Numidia, Minucio
Macedonia evenerat. Quae postquam Massiva agitare coepit neque Iugurthae in
amicis satis praesidi est, quod eorum alium conscientia, alium mala fama et
timor impediebat, Bomilcari, proximo ac maxime fido sibi, imperat, pretio,
sicuti multa confecerat, insidiatores Massivae paret ac maxime occulte, sin id
parum procedat, quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature regis mandata
exequitur et per homines talis negoti artifices itinera egressusque eius,
postremo loca atque tempora cuncta explorat. Deinde, ubi res postulabat,
insidias tendit. Igitur unus ex eo
numero, qui ad caedem parati erant, paulo inconsultius Massivam aggreditur. Illum obtruncat, sed ipse
deprehensus multis hortantibus et in primis Albino consule indicium profitetur.
Fit reus magis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, comes eius, qui
Romam fide publica venerat. At Iugurtha manufestus tanti sceleris non prius
omisit contra verum niti, quam animadvertit supra gratiam atque pecuniam suam
invidiam facti esse. Igitur, quamquam in priore actione ex amicis quinquaginta
vades dederat, regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam Bomilcarem
dimittit, veritus, ne relicuos popularis metus invaderet parendi sibi, si de
illo supplicium sumptum foret. Et ipse paucis diebus eodem profectus est,
iussus a senatu Italia decedere. Sed postquam Roma egressus est, fertur saepe
eo tacitus respiciens postremo dixisse: "Urbem venalem et mature
perituram, si emptorem invenerit."
|