36. Interim Albinus renovato bello
commeatum, stipendium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in Africam
portare; ac statim ipse profectus, uti ante comitia, quod tempus haud longe
aberat, armis aut deditione aut quovis modo bellum conficeret. At contra Iugurtha trahere omnia et alias, deinde
alias morae causas facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare;
cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare: ita belli modo,
modo pacis mora consulem ludifficare. Ac fuere qui tum Albinum haud ignarum
consili regis existimarent neque ex tanta properantia tam facile tractum bellum
socordia magis quam dolo crederent. Sed postquam dilapso tempore comitiorum
dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam
decessit.
37. Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter
res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni plebis resistentibus
collegis continuare magistratum nitebantur, quae dissensio totius anni comitia
impediebat. Ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in castris
relictum supra diximus, aut conficiendi belli aut terrore exercitus ab rege
pecuniae capiendae milites mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat,
magnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Suthul, ubi regis
thesauri erant. Quod quamquam et saevitia temporis et opportunitate loci neque
capi neque obsideri poterai - nam circum murum situm in praerupti montis
extremo planities limosa hiemalibus aquis paludem fecerat -, tamen aut
simulandi gratia, quo regi formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros
oppidi potiendi vineas agere, aggerem iacere aliaque, quae incepto usui forent,
properare.
38. At Iugurtha cognita vanitate atque imperitia legati
subdole eius augere amentiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi
vitabundus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. Denique Aulum spe
pactionis perpulit, uti relicto Suthule in abditas regiones sese veluti
cedentem insequeretur: ita delicta occultiora fuere. Interea per homines
callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones ducesque turmarum,
partim uti transfugerent, corrumpere, alii signo dato locum uti desererent.
Quae postquam ex sententia instruit, intempesta nocte de improviso multitudine
Numidarum Auli castra circumvenit. milites Romani, perculsi tumultu insolito,
arma capere alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare omnibus
locis. vis magna hostium, caelum nocte atque nubibus obscuratum, periculum
anceps; postremo fugere an manere tutius foret, in incerto erat. Sed ex eo
numero, quos paulo ante corruptos diximus, cohors una Ligurum cum duabus turmis
Thracum et paucis gregariis militibus transiere ad regem, et centurio primi
pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defenderet acceperat, locum
hostibus introeundi dedit, eaque Numidae cuncti irrupere. Nostri foeda fuga,
plerique abiectis armis, proximum collem occupaverunt. Nox atque praeda
castrorum hostis, quo minus victoria uterentur, remorata sunt. Deinde Iugurtha
postero die cum Aulo in colloquio verba facit: tametsi ipsum cum exercitu fame
et ferro clausum teneret, tamen se memorem humanarum rerum, si secum foedus
faceret, incolumis omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem Numidia
decederet. Quae quamquam gravia et flagiti plena erant, tamen, quia mortis metu
mutabantur, sicuti regi libuerat, pax convenit.
|