Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Epistula ad Caesarem I IntraText CT - Text |
|
|
IX. Sed, quid ego plura, quasi de ignotis, memorem? Marci Bibuli fortitudo atque animi vis in consulatum erupit: hebes lingua, magis malus quam callidus ingenio. Quid ille audeat, cui consulatus maxumum imperium maxumo dedecori fuit? An Lucii Domitii magna vis est, cuius nullum membrum a flagitio aut facinore vacat: lingua vana, manus cruentae, pedes fugaces; quae honeste nominari nequeant, inhonestissuma? Unius tamen Marci Catonis ingenium versutum, loquax, callidum haud contemno. Parantur haec disciplina Graecorum; sed virtus, vigilantia, labos, apud Graecos nulla sunt. Quippe, quum domi libertatem suam per inertiam amiserint, censesne eorum praeceptis imperium haberi posse? Reliqui de factione sunt inertissumi nobiles; in quibus, sicut in statua, praeter nomen, nihil est additamenti. Lucius Postumius, et Marcus Favonius, mihi videntur quasi magnae navis supervacua onera esse: ubi salvi pervenere, usui sunt; si quid advorsi coortum est, de illis potissumum iactura fit, quia pretii minumi sunt. Nunc, quoniam, sicut mihi videor, de plebe renovanda, corrigendaque disserui, de senatu, quae tibi agenda videntur, dicam.
|
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |