Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Caius Sallustius Crispus Invectiva in Ciceronem IntraText CT - Text |
|
|
Caput VI1. Atque parum quod impune fecisti, verum etiam commemorando exprobras neque licet oblivisci his servitutis suae. egeris, oro te, Cicero, profeceris quidlibet, satis est perpessos esse. etiamne aures nostras odio tuo onerabis, etiamne molestissimis verbis insectabere? laquo;cedant arma togae, concedat laurea linguae. raquo; quasi vero togatus et non armatus ea, quae gloriaris, confeceris, atque inter te Sullamque dictatorem praeter nomen imperii quicquam interfuerit. |
Table of Contents: Main - Work | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |