|
Intro
Fratribus in Episcopatu,
presbyteris et diaconis,
religiosis viris et mulieribus,
laicis fidelibus universis.
1. Novo millennio ineunte, dum Magno Iubilaeo finis imponitur, quo a Christo
nato duo milia celebravimus annorum dumque novum itineris spatium patet
Ecclesiae, eadem in corde nostro referuntur verba quibus, postquam in Simonis
navicula turbae locutus erat, Apostolum invitavit quondam Iesus ut piscaturus
altum peteret: Duc in altum (Lc 5,4). Petrus sociique primi
Christi verbis fidem tribuerunt, atque rete laxarunt. « Et cum hoc fecissent,
concluserunt piscium multitudinem copiosam » (Lc 5,6).
Duc in altum! Verba haec nobis hodie personant nosque simul
compellunt ut praeterita teneamus grata memoria, praesentia studiose
experiamur, ad futura fidenter nos expediamus: « Iesus Christus heri et hodie
idem, et in saecula » (Heb 13,8).
Magna fuit hoc anno Ecclesiae
laetitia, quae ad suum Sponsum Dominumque contemplandum sese applicavit. Plus
quam umquam ipsa facta est peregrinans populus, quem is ducit qui est pastor
magnus ovium (cfr Heb 13,20). Praestabili quidem alacritate, quae omnia membra complexa est, Dei Populus
simul hic Romae, simul Hierosolymis et in unaquaque Ecclesia locali, « Portam
Sanctam » transivit, quae est Christus. Ad eum, qui est historiae fastigium
unusque mundi Salvator, Ecclesia Spiritusque clamaverunt: Marana tha —
Veni, Domine Iesu (cfr Apc 22,17.20; 1 Cor 16,22).
Gratiae eventus perpendi non
potest, qui anno vertente hominum conscientias attigit. At procul dubio «
fluvium aquae vivae », perpetuo « procedentem de throno Dei et Agni » (cfr Apc
22,1) large effuseque recepit Ecclesia. Aqua est Spiritus quae sitim depellit
ac renovat (cfr Io 4,14). Misericors Patris est amor, qui in Christo
denuo revelatur et donatur. Huius anni sub exitum pristinum grati animi verbum
renovato cum gaudio iterare possumus: « Confitemini Domino, quoniam bonus,
quoniam in saeculum misericordia eius » (Ps 118 [117], 1).
|