33. Nonne fortassis « signum
temporum » est, hodie quod per orbem, licet ipsa illa saecularizatio longe
lateque progrediatur, universalis percipitur spiritualitatis postulatio,
quae maximam partem renovata in precationis necessitate declaratur?
Aliae aequabiliter religiones, quae iam disseminatae vigent in antiquae
christianizationis regionibus, sua eidem huic necessitati reddunt responsa
idque nonnumquam notabilibus omnino modis. Qui gratiam accepimus, ut in
Christum Patris revelatorem credamus hominumque Salvatorem, officio
obstringimur ut commonstremus quam alte coniunctio cum eo nos provehere valeat.
Plurimum hac de re mystica Ecclesiae prodere valet traditio, tum in
Orientali orbe tum in Occidentali. Quo enim pacto progredi possit oratio,
veluti verus ac proprius amoris dialogus, ostendit, eo etiam usque ut ab Amato
divino humana persona tota possideatur, quae Spiritus movetur tactu et instar
filii in Patris deseritur corde. Tunc
quidem vivo modo Christi vivitur promissio: « Qui autem diligit me, diligetur a
Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum » (Io 14,21). De
itinere hic agitur quod totum gratia sustentatur, quod tamen magnum flagitat
spiritalem ardorem atque acerbas subit purificationes — « noctem obscuram »
videlicet —, sed variis sub formis ad illud accedit ineffabile gaudium quod
mystici tamquam « sponsalem unionem » vixerunt. Quis non hoc loco tenet
memoria, ex tot claris testificationibus, sancti Ioannis a Cruce magisterium et
sanctae Teresiae Abulensis?
Ita est, Fratres Sororesque
carissimae. Fiant christianae nostrae communitates oportet germanae «
scholae » orationis, ubi cum Christo congressus non una postulatione
auxiliorum declaratur, verum gratiarum etiam actione et laude, adoratione et
contemplatione, auditu et aestu affectuum usque ad « amationem » cordis. Haec
igitur precatio impensa erit, quae tamen ab officiis historiae non abstrahit:
dum enim Dei amori reserat illa animum, fratrum ac sororum pariter recludit
amori hominibusque historiam construere secundum Dei consilium permittit. 18
|