Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 35
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Eucharistia Dominici diei

35. Propterea studium maximum et momentum sacra est in liturgia reponendum quae « est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat ».19 Vicesimo hoc saeculo, maxime inde a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, multum profecit christiana communitas in ratione ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae. In hanc partem omnino progredi oportet, peculiari in adsignando pondere Eucharistiae diei Dominici atque ipsi diei Dominico, qui percipi debet veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha. 20 Iam duo annorum milia transigitur christianum tempus per memoriam illius diei qui fuit « prima sabbatorum... prima sabbati » (Mc 16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1), quo resuscitatus Christus Apostolis pacis Spiritusque munus adtulit (cfr Io 20,19-23). Christi resurrectionis veritas res illa primaria est qua christiana nititur fides (cfr 1 Cor 15,14), eventus qui in medio ponitur temporis mysterio quique novissimum praefigurat diem, cum gloriosus Christus redibit. Haud novimus nunc quae nos maneant eventa hoc in millennio iamiamque inituro; at certo saltem scimus: firmiter Christi manibus tractabitur qui « Rex regum et Dominus dominorum » exsistit (Apc 19,16). Et suum celebrans Ecclesia Pascha, non semel solum in anno sed quoque Dominico die perget cuique aetati sive saeculo designare « in quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque etiam extremae sortis orbis totius ».21




19) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, 10.



20) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Dies Domini (31 Maii 1998), 19: AAS 90 (1998), 724.



21) Ibid., 2: l.m., 714.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License