36. Quapropter persequentes cogitationem
in litteris Dies Domini insistere volumus ac poscere ut omni baptizato participatio
Eucharistiae sit revera Dominici diei cor et quasi centrum: quod
indeclinabile quoddam officium est, non idcirco tantum persolvendum ut alicui
satis fiat praecepto, sed tamquam vitae christianae necessitas quae vere
conscia est sibique constat. Illud iam intramus millennium quod indolem videtur
prae se ferre culturarum ac religionum inter se concurrentium, etiam in
antiquae christianizationis nationibus. Multis enim iam locis sunt
christiani, vel celeriter fiunt, « pusillus grex » (Lc 12,32). Hoc ipsum
illos provocat ad impensius testificandas proprias partes ac rationes suae
peculiaris naturae, saepius quidem inter difficultates ac solitudinem. In illis partibus invenitur obligatio
eucharisticae omni die Dominico celebrationis. Dominicalis ceterum Eucharistia,
cum singulis hebdomadibus christianos circum Verbi vitaeque Panis mensam
conglobet uti Dei familiam, remedium est maxime naturae adversus omnem
dispersionem. Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio
atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies
Domini etiam Ecclesiae dies evadit, 22 quae sic tam
efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere.
|