Reconciliationis
sacramentum
37. Renovatam deinde pastoralem
audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia
consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum
efficientique simul exhibere sciat. Prout bene meministis, anno MCMLXXXIV hoc
de argumento sumus Nos interlocuti in adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio
et paenitentia, quae fructus deliberationum collegii sessionis Synodi
Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires
impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discrimini « sensus
peccati » quod hodiernam culturam ac societatem permeat; 23 multo autem
admonebamus magis ut Christus ipse denuo velut mysterium pietatis
detegeretur, in quo videlicet misericordem suum nobis Deus ostentat affectum
nosque secum plene conciliat. Hic nempe Christi vultus est quem oportet etiam
per sacramentum paenitentiae revelari, quod « Christifideli via est communis,
qua veniam consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit,
peccatorum ».24 Cum superius memorata Synodus hanc agitaret
difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in
quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea
temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem
sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae
quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes,
fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi
maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia
in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando. Carissimi in sacerdotio
Fratres: dedecet nos dedere ante temporaria rerum discrimina! Domini namque
munera — inter quae maximi pretii sunt Sacramenta — ab eo proficiscuntur qui
hominum probe introspexit animum estque ipse historiae Dominus.
|