Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 38
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Gratiae principatus

38. Res itaque posthac ordinantes, sicut erit quidem faciendum, fiducius obligare nos debemus ad pastoralem operam, quae precationi communi et singulari proprium concedat spatium; hinc honorabitur necessarium quoddam christianae visionis principium vitae: gratiae principatus. Invitamentum illud semper adest, quod omni etiam semper insidiatur spiritali itineri ipsique pastorali industriae: ut videlicet arbitremur effectus nostra pendere de agendi peritia atque consilia capiendi. Adiutricem certe nostram operam Deus expetit suam ad gratiam proindeque nos monet ut in ministerio nostro pro Regno omnes nostras intellegentiae atque navitatis opes collocemus. Vae nobis si obliti erimus: « Sine Christo nihil possumus facere » (cfr Io 15,5).

Hac in veritate sinit nos oratio prorsus vivere. Primatum quippe Christi usque reducit in memoriam, primatum pariter interioris vitae ac sanctitatis. Quotiens vero non illud observatur principium, quid est mirandum, si ad nihilum proposita pastoralia nostra recidunt in animoque deceptae spei sensum relinquunt? Idem ergo experimur nos quod in evangelica narratione prodigiosae piscium capturae sunt discipuli experti: « Per totam noctem laborantes nihil cepimus » (Lc 5,5). Fidei hoc tempus est et precationis et cum Deo dialogi ut recludantur corda nostra fluctibus gratiae utque ipsi Christi verbo permittatur nos omni cum propria potentia transire: « Duc in altum! » Et ea in captura piscium vocem fidei profert Petrus: « In verbo autem tuo laxabo retia » (ibidem). Petri ideo Successorem sub millennii principium hoc patimini universam concitare Ecclesiam hunc ad fidei actum qui novato exprimitur in precandi studio.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License