Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 39
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Auditio Verbi

39. Nihil vero dubitari licet quin sanctitatis hic precationisque principatus concipi non possit nisi post renovatam verbi Dei auditionem. Ex quo namque tempore praecipuas partes verbi Dei Ecclesiae in vita extulit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, magni nimirum facti sunt ulteriores progressus in audienda sedulo ac legenda diligenter Scriptura Sacra. Ei sic praestatur honor quem publica in Ecclesiae oratione meretur. Ad eam iam fideles singuli ac communitates ipsae crebro decurrunt, in quibus plurimi laici ipsi sese Scripturis devovent utiliter quoque theologicis adiuti studiis ac biblicis. Exinde evangelizationis imprimis opus atque catechesis vivificatur attento verbi Dei auditu. Carissimi Fratres ac Sorores, corroboretur hic motus necesse est altiorque efficiatur etiam inter familias et domos libro disseminando Bibliorum. Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis « congressio », secundum vetustam semperque validam lectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License