Verbi
praedicatio
40. Sese alere Verbo, ut inde
quis « servus Verbi » sit, in evangelizationis officio: hoc sine dubio
praecipuum quoddam Ecclesiae exsistit munus, dum novum ingreditur millennium.
Pridem enim iam occidit, in civitatibus quoque antiquae evangelizationis,
status ille « societatis christianae » quae, quamvis tot inter debilitates
quibus humana signatur natura, manifesto sese evangelica ad bona referebat.
Hodie contra magno est animo obviam alicui condicioni procedendum, quae magis
usque variatur ac difficilior redditur propter rerum complexionem totum iam orbem
in unum veluti globum includentium ac propter novum mutabilemque populorum et
culturarum contextum quo illa distinguitur. Totiens hisce iam
superioribus annis adhortationem repetivimus ad novam evangelizationem.
Iterum nunc eam inculcamus, praesertim ut persuadeatur in nobis impulsionem
originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae
praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis:
« Vae enim mihi est, si non evangelizavero! » (1 Cor 9,16).
Non poterit in Ecclesia non
suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli
manipulo committi licebit « peritorum », verum obstringere debebit omnium
Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi
soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse
est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum
consociationumque christianarum officium. Verumtamen id complebitur,
congrua habita ratione itineris semper diversi singulorum hominum ac reverentia
pariter habita erga varias humani cultus condiciones, in quas est christianus
inserendus nuntius, ita quidem ut propria omnis populi bona non negentur sed
purificentur ad plenitudinemque suam provehantur.
Tertii millennii christiana religio melius in dies huic respondere debebit
postulato inculturationis. Sua dein semper perseverans esse fidelisque
nuntio evangelico ac traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis
formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta. Hac multiplicis
Ecclesiae vultus venustate perfrui Nobis potissimum hunc per Iubilarem Annum
licuit. Et initium dumtaxat hoc fortassis est, imago modo adumbrata venturae
aetatis quam Dei Spiritus nobis praeparat.
Christi propositum universis
fidenter aperiri decebit. Adultis praebebitur et familiis, adulescentibus
ostendetur et pueris nec tamen interea extremae obtegentur postulationes
evangelici nuntii; sed necessitatibus singulorum occurretur, quod spectat ad
sensum sermonemque omnium, secundum Pauli ipsius specimen adseverantis: «
Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos » (1 Cor
9,22). Haec cuncta vobis commendantes cogitamus Nos nominatim pastoralem
operam pro iuvenibus. Quod omnino attinet ad adulescentes, — quem ad modum
superius meminimus — testificationem nobis Iubilaeum obtulit magnanimae
alacritatis. Responsionem hanc valde quidem consolantem aestimare congruenter
scire nos debemus illudque studium velut novum talentum collocare (cfr Mt
25,15), quod nostris Dominus reposuit in manibus ut lucrum inde trahamus.
|