Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • III
    • 41
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

41. In hac autem fidenti et audenti et creanti « qualitate missionali » utinam splendido sustineamur ac dirigamur exemplo tot fidei testium quos Iubilaeum effecit ut revocaremus. Suis namque in martyribus semper repperit Ecclesia vitae semen. Sanguis martyrumsemen christianorum: 25 praeclara haec « lex » a Tertulliano pronuntiata semper, comprobantibus historiae annalibus, vera exstitit. Nonne pariter per illud fiet saeculum, illud immo millennium quod sumus incohaturi? Fortasse consueveramus nimis iudicare martyres ex regulis antiquitatis, quasi si de genere ageretur praeteriti temporis quod maxime primis coniungeretur cum christianae aetatis saeculis. Recordatio tamen iubilaris scaenam nobis illuminavit obstupefacientem, cum nostrum similiter tempus demonstraret testibus testimoniisque uberrimum, qui uno aliove modo Evangelium vivere in oppugnationis ac vexationis adiunctis potuerant, saepius etiam ut summam darent sanguinis confirmationem. In illis nimirum Dei verbum, bonam seminatum in terram, centuplum protulit (cfr Mt 13,8.23). Etenim suis exemplis venturae aetatis viam commonstraverunt ac veluti nobis complanaverunt. Nihil propterea nobis superest aliud quam ut opitulante Dei gratia eorum nos progrediamur in vestigiis.

 




25) Tertullianus, Apol., 50,13: PL 1,534.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License