Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 42
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

42. « In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem » (Io 13,35). Vultum Christi se reapse, carissimi Fratres et Sorores, intuiti sumus, facere non poterit ordinatio nostra pastoralis quin se moveat ad « mandatum novum » quod nobis tradidit: « Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem » (Io 13,34).

Alius hic est latissimus campus, in quo necesse erit solidum capiatur operum consilium, tam pro universali quam pro particulari quaque Ecclesia: videlicet de communione (koinonia) quae in se concorporat simulque essentiam ipsam Ecclesiae mysterii demonstrat. Fructus enim communio est ac patefactio illius amoris qui, ex aeterni Patris exortus corde, per Spiritum in nos effunditur quem nobis tribuit Iesus (cfr Rom 5,5) ut ex nobis efficiatur « cor et anima una » (Act 4,32). Hanc proinde amoris communionem in actum deducens Ecclesia sese exhibebit « sacramentum » seu « signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis ».26

Domini dicta hac de re clariora sunt quam ut eorum vis imminui possit. Tot namque res, novo etiam saeculo, necessariae erunt ad historicum Ecclesiae cursum; verumtamen si deerit caritas (agape), totum erit supervacaneum reliquum. Idem quidem ipse apostolus Paulus huius nos rei commonefacit in hymno caritatis: si linguis hominum loquemur et angelorum ac fidem habuerimus ut « montes transferamus », caritatem autem non habuerimus, « nihil » nobis proderit (cfr 1 Cor 13,2). Ecclesiae « cor » reapse est caritas, perinde ac probe sancta Teresia Lexoviensis introspexerat, quam idcirco Ecclesiae Doctorem constituere voluimus quod peritissima fuit scientiae amoris: « Ecclesiae cor esse intellexi quod et Amore accensum. Solum Amorem percepi efficere ut Ecclesiae membra agerent... Amorem in se intellexi universas complecti vocationes, Amorem nempe esse omnia ».27




26) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1.



27) MsB 3vo, Opere complete, Città del Vaticano, 1997, 223.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License