Communionis
spiritualitas
43. Ex Ecclesia domum
scholamque communionis exstruere: ecce permagna quae sistit ante nos
provocatio in millennio hoc iam incipiente, si fideles quidem esse Dei consilio
voluerimus ac mundi simul respondere intimis exspectationibus.
Quid vero haec in re significant?
Sermo etiam hic statim in opus et factum transire forsitan possit; at error
certe sit simili obsequi impulsui. Ante enim oportet spiritualitatem
communionis promoveri quam certa ineantur incepta. Illa namque
spiritualitas extollenda est uti educandi principium omnibus iis locis, ubi
homo efformatur et christianus, ubi altaris comparantur ministri, consecrati
homines ac pastorales operarii, ubi familiae instituuntur et communitates.
Communionis spiritualitas in primis significat animum in mysterium Trinitatis
intra nos habitantis intentum, cuius praeterea lux percipiatur necesse est in
fratrum sororumque vultibus nos circumsistentium. Significat insuper
communionis spiritualitas facultatem persentiendi fratrem in fide intra profundam
Corporis mystici unitatem veluti « unum ad me quoque pertinentem », ut cum eo
partiri sciamus propria gaudia ac dolores, ut eius capere valeamus optata
eiusque curam gerere necessitatum, ut veram illi offerre possimus et intimam
amicitiam. Communionis pariter spiritualitas secum infert potestatem
discernendi ante omnia id quod positivum est in proximo, ut suscipiatur illud
et tamquam Dei donum aestimetur: « donum pro me » non solummodo pro fratre qui
recta via id accepit. Communionis denique spiritualitas scire significat fratri
« spatium concedere », dum « alter alterius onera portamus » (cfr Gal
6,2) atque invitationes omnes repudiare quae nobis insidiantur ac pariunt
competitionem, cupiditatem proprii curriculi, diffidentiam, invidiam. Ne nos
fallamus! Sine hoc spiritali itinere perpaulum proficient exteriora communionis
instrumenta. Apparatus enim evadent sine anima, larvae et personae communionis
potius quam eius viae sese exprimendi atque crescendi.
|