45. Communionis spatia cotidie colenda
sunt necnon amplificanda, in omni vitae ordine, in vitae contextu cuiusque
Ecclesiae. Effulgeat communio oportet in necessitudinibus inter Episcopos
presbyteros diaconos, inter Pastores universumque Dei Populum, inter clericos
ac religiosos, inter consociationes et motus ecclesiales. Hunc ad finem melius
usque adhibeantur est necesse illa participationis instituta quae iam Ius
Canonicum praevidet, qualia sunt Consilia presbyteralia et pastoralia.
Uti patet, non diriguntur ea normis popularis regiminis, quandoquidem per viam
consulendi operantur non autem decernendi; 29 non tamen idcirco vim
suam amittunt aut significationem. Theologia communionis et spiritualitas
videlicet mutuam provehunt efficientemque audientiam inter Pastores ac fideles,
dum ex una parte eos retinent coniunctos a priori in omnibus quae sunt
necessaria et ex altera pellunt illos ut plerumque consentiant in rebus
opinabilibus ad optiones bene ponderatas ac participatas.
Quapropter opus est nostram
facere antiquam illam sapientiam quae, nihil sane detrimenti afferens
auctoritati ipsorum Pastorum, incitabat eosdem ad saepius et amplius Populum
Dei audiendum. Multum hac in re docte id quod sanctus Benedictus admonitum vult
caenobii Abbatem, quem hortatur plus ut iuniores auscultet: « Saepe iuniori
Dominus revelat quod melius est ».30 Item admonet Paulinus Nolanus: «
De omnium fidelium ore pendeamus, quia in omnem fidelem Spiritus Dei spirat ».31
Si igitur iuridicialis prudentia,
qua certae circumscribuntur participationis regulae, compagem Ecclesiae
hierarchicam ostendit repellitque invitamenta ad proprium arbitrium aut
iniustas postulationes, communionis aliunde spiritualitas suam confert animam
corpori institutionis indicatque fiduciam illam ac mentem apertam quae
dignitati prorsus respondet ac responsalitati cuiusque sodalis Dei apud
Populum.
|