Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 46
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Vocationum diversitas

46. Hic communionis prospectus arte sociatur cum christianae communitatis facultate aperiendi omnibus « donis » Spiritus spatium. Unitas Ecclesiae dicere non vult uniformitatem, sed solidum inter iustas varietates complementum. Res est quae datur pluribus membris in uno corpore, solo Christi Corpore coniunctis (cfr 1 Cor 12,12). Oportet igitur ut Ecclesia tertii millennii omnes baptizatos et confirmatos excitet ad mentem propriae actuosaeque conscientiae in vita ecclesiali sumendam. Simul cum ministerio ordinis, alia ministeria, sive sint instituta, sive simpliciter recognita, florescere possunt in bonum totius communitatis, eamque in pluribus eius necessitatibus roborare, nempe a catechesi ad animationem liturgicam, ab institutione iuvenum ad multiplicia caritatis signa.

Revera officium munificum sumatur oportetpraesertim impensas fundendo preces ad Dominum messis (cfr Mt 9,38) — ad promovendas vocationes ad sacerdotium et eas quae singularem requirunt consecrationem. Et hoc problema magnae gravitatis est pro Ecclesiae vita ubique terrarum. Deinde, quibusdam in nationibus vetere evangelizatione signatis, luctuosum factum est propter socialem contextum et religiosam ariditatem inductam ob immoderatam rerum consumptionem nimiumque morum profanorum affectum. Necessarium ducitur et urgens instituere amplam et subtilem rationem pastoralem vocationum, quae paroecias, instituta educationis, familias amplectatur, attentiorem promovendo mentem de bonis essentialibus vitae, quae synthesim suam decretoriam obtineant in responsionibus quas unusquisque rogatur ut Dei vocationi ferat, praesertim cum haec ad absolutam sui ipsius viriumque deditionem propter Regnum.

His in adiunctis, magnum quoque pondus assumit quaelibet alia vocatio quae omnino nititur divitiis vitae novae, in Baptismatis Sacramento assumptae. Peculiari modo melius in dies detegenda est propria laicorum vocatio, qui qua tales vocantur ut possint « res temporales gerendo et secundum Deum ordinando, regnum Dei quaerere » 32 nec non ut expleant « suas partes... in Ecclesia et in mundo... ad evangelizationem et sanctificationem hominum ».33

Hoc sub eodem aspectu magnae utilitatis ad communionem munus est promovendi varia genera aggregationis, quae, sive in traditis sive in recentioribus formis motuum ecclesialium, Ecclesiae ferre pergunt vitalitatem quae donum Dei est atque authenticum « vernum Spiritus tempus » constituit. Opus est quidem ut associationes et motus, tum in Ecclesia universali, tum in Ecclesiis particularibus, artissima ecclesiali concordia operentur et gravibus Patrum praescriptis obtemperent. Attamen ad omnes vertitur quoque severum ac peremptorium Apostoli monitum: « Spiritum nolite exstinguere, prophetias nolite spernere; omnia autem probate, quod bonum est tenete » (1 Thess 5,19-21).




32) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 31.



33) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de apostolatu laicorum Apostolicam actuositatem, 2.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License