Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 47
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

47. Praeterea ad pastoralem familiae operam, peculiaris intendatur consideratio, quae historica nostra aetate utilior efficitur, cum in hanc potissimam institutionem diffusum absolutumque discrimen irrumpit. In christiana matrimonii visione, habitudo inter virum et mulierem — quae mutua, absoluta, unica et indissolubilis est — primigenio congruit Dei consilio, in temporum cursu « duritia cordis » inquinato, quod vero Christus venit ad eius pristinum splendorem redigendum, revelando quod « ab initio » Deus voluit (Mt 19,8). In matrimonio ad sacramenti dignitatem sublato exprimitur deinde « magnum mysterium » amoris sponsalis Christi erga Ecclesiam suam (cfr Eph 5,32).

Ad rem quod attinet, Ecclesia indulgere nequit coercitioni cuiusdam culturae quamvis sit satis diffusa et aliquando acerba. Ita potius agendum est ut, per evangelicam institutionem semper renovandam, christianae familiae solidum offerant exemplum, eo sensu quod matrimonium agi possit ratione Dei consilio et exigentiis humanae personae omnino congruenti: personae scilicet coniugum ac praesertim debilioris personae filiorum. Familiae ipsae magis in dies conscias se praebeant de sollicitudine erga filios et actuosae personae fiant quatenus ad praesentiam ecclesialem et socialem ad illorum iura tuenda.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License