Oecumenicum
officium
48. Et quid dicendum de instantia
communionem promovendi in difficili ambitu oecumenicae navitatis? Luctuosum
ecclesialium laborum legatum temporis acti adhuc prosequitur limina
transgrediendo novi millennii. Iubilaris celebratio recensuit quoddam
revera propheticum et commovens signum; multum tamen itineris adhuc deest
percurrendum.
Reapse, dum nos coegit ad oculos in Christum vertendos, Magnum Iubilaeum nos
assumere fecit vividiorem conscientiam de Ecclesia uti mysterio unitatis. « Credo unam Ecclesiam »: quod in fidei professione
affirmamus, ultimum habet fundamentum in Christo, in quo Ecclesia non est
divisa (cfr 1 Cor 1,11-13). Ad eius Corpus quod attinet, in unitate
a dono Spiritus proveniente, Ecclesia manet indivisibilis. Factum divisionis in
ambitu historico generatur, in habitudine inter filios Ecclesiae, uti
consectarium humanae infirmitatis in excipiendo dono quod a Christo-Capite ad
Corpus Mysticum continenter profluit. Oratio Iesu in Cenaculo — « sicut tu,
Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint » (Io 17,21) — revelatio
simul est et invocatio. Illa revelat nobis Christi unitatem cum Patre,
veluti fontem unitatis Ecclesiae ac perenne donum quod ipsa usque ad
consummationem saeculi mystice recipiet. Unitas haec, quae expleri non desinit
in Ecclesia Catholica, non obstantibus humanis limitationibus, etiam
diversimode operatur in tot elementis sanctificationis et veritatis quae in
interioribus partibus aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium
inveniuntur; quae elementa, ut dona Ecclesiae Christi propria, impellunt eas ad
plenam unitatem. 34
Oratio Christi nobis memorat hoc
donum necessario in dies altiore ratione excipiendum et explicandum esse.
Invocatio « ut unum sint » simul est admonitio quae nos urget, fortitudo quae
nos confirmat, salutaris reprehensio ob cordis pigritias et angustias. Oratione
Iesu, non vero dotibus nostris, innititur fiducia qua in historia quoque plenam
et visibilem communionem cum omnibus christianis assequi possumus.
In hoc prospectu renovati
itineris postiubilaris, magna cum spe de Ecclesiis Orientalibus cogitamus,
optantes ut illa donorum commutatio quibus Ecclesia primi millennii est ditata
in plenitudine resumatur. Memoria temporis illius quo Ecclesia « duobus
pulmonibus » respirabat christianos excitet Orientis et Occidentis ad viam
iunctim suscipiendam, unitatem fidei servando ac iustas diversitates venerando,
in mutua acceptatione et auxilio, ut membra unius Corporis Christi decet.
Simili studio oecumenicum
interserendum est colloquium cum fratribus et sororibus Communionis
Anglicanae necnon ecclesialium communitatum ex Reformatione ortarum.
Theologica comparatio de essentialibus fidei et christianae legis moralis
aspectibus, cooperatio in caritate ac praesertim magnus sanctitatis
oecumenismus, Deo praestite, tempore futuro facere non poterunt quin suos
fructus ferant. Interea iter fidenter pergamus, momentum exoptantes quo, nemine
excepto, cum omnibus Christi discipulis elatissima voce canere poterimus: «
Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum » (Ps 133,1).
|