Pignus de
caritate ponendum
49. Ex communione
intra-ecclesiali, caritas suapte natura ad universale expanditur ministerium,
sese diffundens in munus operosi et specifici amoris erga quemlibet hominem.
Ambitus est hic, qui decretorio pariter modo christianam vitam, ecclesialem
stilum et pastoralem rationem describit. Ineuntibus saeculo et millennio, omnes
videant oportet, immo in votis est ut maiore ratione intellegant quemnam ad
gradum deditionis evehi possit caritas erga pauperiores. Si revera a Christi
contemplatione denuo viam incepimus, nostrum erit id advertere in vultu eorum
cum quibus ille similis esse voluit: « Esurivi enim, et dedistis mihi
manducare; sitivi, et dedistis mihi bibere; hospes eram, et collegistis me;
nudus, et operuistis me; infirmus, et visitastis me; in carcere eram, et
venistis ad me » (Mt 25,35-36). Pagina haec non est mera adhortatio ad
caritatem; agitur de pagina christologica, quae luminis radios effundit in
Christi mysterium. Hac pagina, non minus quam aspectu orthodoxiae, Ecclesia
nititur ad suam fidelitatem mensurandam uti Sponsa Christi.
Minime quidem est obliviscendum
neminem amore nostro privari posse, quandoquidem Filius Dei « incarnatione sua
cum omni homine quodammodo Se univit ».35 Si standum est certissimis
Evangelii verbis, in persona pauperum peculiaris eius praesentia invenitur,
quae Ecclesiae inicit praeferendam optionem pro ipsis. Per talem optionem
testimonium redditur de genere amoris Dei, de eius providentia, de misericordia,
et quodammodo adhuc in historiae campo seminantur illa Regni Dei semina quae
Ipse Iesus posuit in sua vita terrestri cum obviam veniret omnibus eum
adeuntibus propter spiritales et corporales necessitates.
|