Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 50
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

50. Iam vero plurimae sunt necessitates quae temporibus nostris christianum sensum inquirunt. Hodierna societas novum incipit millennium onerata contradictionibus ob incrementum oeconomicum, culturale, technologicum, quod paucis fortuna praeditis offert summas facultates, dum mille milleque homines derelinquit non tantum progressione exclusos, verum obnoxios vitae condicionibus infra quid minimum sortis quae decet humanae dignitati. Potestne fieri ut nostra aetate sit adhuc ille qui fame pereat? qui damnatus relinquatur analphabetismo? qui curis medicis essentialibus privetur? qui tecto careat quo confugere possit?

Conspectus paupertatis sine fine dilatari potest, si veteribus nova addimus genera paupertatis, quae saepe quoque afficiunt illos ambitus et ordines qui, quamvis pecuniariis copiis ditatos, adducuntur ad desperationem contra rationem, ad medicamentorum stupefactivorum insidias, ad relictionem eorum qui in aetate provecta vel in morbo versantur, ad segregationem vel discriminationem socialem. Christifidelis qui huic scaenae se profert, actum fidei in Christum facere discat, interpretando monitum quod ex hoc mundo paupertatis ille proclamat. Agitur enim de prosequenda illa tradita caritate quae duobus millenniis iam elapsis plurima habuit signa et hodie forsitan maius requirit inceptum. Hora est novae « inventionis caritatis », quae non tantum explicari possit secundum efficacitatem auxilii iam praestiti, verum etiam secundum facultatem adeundi proximum et solidarietatem exprimendi cum dolentibus, ita ut gestus auxilii non uti nummus indecorus, sed uti fraterna participatio censeatur.

Hac de causa ita agendum est nobis ut pauperes, in singulis christianis communitatibus, persentiant se « in domo propria » esse. Hic modus agendi nonne erit suprema et efficax manifestatio boni nuntii Regni? Sine hac forma evangelizationis, quae per caritatem et testimonium christianae paupertatis expletur, nuntius Evangelii, qui etiam primaria est caritas, periculum patitur incomprehensionis aut suffocationis propter affluentiam verborum, cui hodierna societas communicationis cotidie subicitur. Caritas ex operibus certissima vi confirmat caritatem ex verbis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License