Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 52
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

52. Omnia haec, ut patet, specifica christiana ratione sunt peragenda: maxime laici erunt qui praesentes se reddant his in muneribus ad vocationem sibi propriam exsequendam, quin umquam aviditati indulgeant christianas communitates ad socialem tabernam redigendi. Peculiarem in modum, necessitudo cum civili societate ita instituatur ut omnes autonomiam et huius munera revereantur, secundum postulata doctrinae socialis Ecclesiae. Notatu digna est navitas quam Ecclesiae Magisterium adhibuit, praesertim saeculo XX, ad rem socialem sub lumine Evangelii legendam nec non ad offerendam, definite quidem et ordinate, propriam cooperationem ad quaestionem socialem solvendam, quae in hodierna aetate universalis facta est quaestio.

Haec pars ethico-socialis uti indefectibilis mensura christiani testimonii proponitur; tentatio respuenda est spiritalitatis indolis intimae et individualis, quae cum requisitis caritatis haud bene componitur, nec cum logica Incarnationis, nec tandem cum eschatologica christianismi intentione. Si haec ultima conscios nos facit de relativa historiae indole, hoc nobis non permittit ut quodammodo officium neglegamus eam aedificandi. Ut cum maxime viget huiusmodi doctrina Concilii Oecumenici Vaticani II: « Unde apparet christiano nuntio homines ab exstruendo mundo non averti, nec ad bonum sui similium negligendum impelli, sed potius officio haec operandi artius obstringi ».36




36) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License