Solidum
signum
53. Ut signum feramus huius sensus caritatis et humanae promotionis, quae
radices emittit in intimas Evangelii exigentias, voluimus ut ipse Annus
Iubilaris, inter innumeros caritatis fructus quos in eius cursu iam tulit —
cogitamus in primis subsidium oblatum tot indigentioribus fratribus ut Iubilaei
partes habere possent — opus crearet quod quodam modo constitueret fructum
et sigillum iubilaris caritatis. Plurimi quidem peregrinantes diversimode
stipem dederunt et, una cum illis, etiam multi praecipui curatores oeconomicae
actionis munifica tribuerunt subsidia, quae ad dignam iubilaris eventus
exsecutionem contulerunt. Solutis nummariis rationibus sumptuum quos opus fuit
oppetere huius anni decursu, pecunia parsimoniae ad effectus caritatis
destinabitur. Etenim magni est ponderis ut ex hoc religioso praeclaro eventu
quaelibet removeatur parvitas quaestus oeconomici. Quod supererit conferet ad
renovandam, hodiernis quoque in adiunctis, experientiam multoties habitam in
historiae decursu, a tempore quo, in exordiis Ecclesiae, communitas
Hierosolymitana obtulit non-christianis commovens spectaculum spontaneae
munerum permutationis, usque ad bonorum communionem inter pauperrimos homines
(cfr Act 2,44-45).
Opus quod efficietur parvus tantummodo erit rivulus qui confluet in magnum
flumen christianae caritatis historiam percurrens. Parvus, significans tamen
rivulus: Iubilaeum coegit terrarum orbem ad Romam, ad Ecclesiam contuendam,
quae « praesidet in caritate »,37 et ad propriam stipem Petro
offerendam. Nunc caritas expressa in corde catholicitatis quodam modo denuo
vertitur in mundum per hoc signum, quod maneat volumus uti fructus et vivens
memoria communionis habitae occasione Iubilaei.
|