Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 54
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Dialogus ac missio

54. Novum saeculum, novum millennium patent sub Christi lumine. Attamen non omnes hoc lumen contuentur. Mirum nos decet officium ut « repercussus » huius luminis efficiamur. Est mysterium lunae valde addictum contemplationi Patrum, qui per hanc imaginem dependentiam docebant a Christo, Sole, cuius lumen illa replicat. 38 Genus erat exprimendi quidquid Ipse Christus dixerat cum exhibebatur uti « lux mundi » (Io 8,12) et cum pariter suos hortabatur discipulos ut essent « lux mundi » (Mt 5,14).

Munus est hoc, quod contremiscere nos facit, si ad infirmitatem attendimus quae saepe opacos nos efficit et umbris confertos. Est tamen possibile munus, si nos ostendimus luci Christi et nos aperimus gratiae quae novos nos reddit homines.




38) Ita, v.gr., S. Augustinus: «Luna intelligitur Ecclesia, quod suum lumen non habeat, sed ab Unigenito Filio Dei, qui multis locis in Sanctis Scripturis allegorice sol est appellatus»: Enarr. in Ps. 10,3.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License