Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • IV
    • 55
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

55. Hac in visione exponitur magna provocatio colloquii interreligiosi, cui novum saeculum intentos nos videbit secundum lineamenta Concilii Oecumenici Vaticani II. 39 Annis quibus Magnum Iubilaeum apparabatur, Ecclesia per conventus dignos symbolica gravitate curavit describendam relationem aperturae et dialogi erga praepositos aliis religionibus. Dialogus prosequi debet. Condicione praehabita perspicui pluralismi culturalis et religiosi, prout in societate novi millennii ostenditur, dialogus hic magni erit ponderis ad parandam quoque solidam pacis condicionem, et ad spectrum bellorum inter religiones repellendum, quae plures historiae hominis periodos sanguine consperserunt. Nomen unici Dei magis magisque sit oportet, sicuti est, nomen pacis et monitum ad pacem.




39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Declaratio de Ecclesiae habitudine ad religiones non-christianas Nostra aetate.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License