56. Dialogus tamen religioso
indifferentismo inniti nequit, et ad nos christianos officium attinet dialogum
explicandi dum testimonium offerimus plenum spe quae in nobis est (cfr 1 Pt
3,15). Ne timeamus quominus identitatem aliorum laedat id quod secus est laetus
nuntius doni omnibus concessi et omnibus propositi maxima cum libertatis
reverentia: donum dicimus revelationis Dei-Amoris qui « sic dilexit mundum, ut
Filium suum unigenitum daret » (Io 3,16). Hoc quidem, prout in
Declaratione Dominus Iesus recenter in luce est positum, subici nequit
cuidam speciei dialogicae pactionis, ac si esset pro nobis simplex opinio; est
nobis autem gratia quae gaudio nos replet; est nuntius, quem nuntiare tenemur.
Ecclesia igitur detrahi nequit ab
actione missionali inter populos, et uti munus primarium missionis ad gentes
permanet nuntius qui est in Christo, « Via et Veritate et Vita » (cfr Io
14,6), in quo homines salutem inveniunt. Dialogus interreligiosus « nuntium
simpliciter substituere nequit, ad nuntium tamen usque convertitur ».40
Missionale tamen munus non impedit nos quin dialogum suscipiamus penitus
prompti ad audiendum. Novimus enim, coram gratiae mysterio dimensionibus et
consectariis infinite ditato pro vita et historia hominis, Ecclesiam ipsam
nullo tempore investigationes esse intermissuram, quoniam auxilio se committit
Paracliti, Spiritus veritatis (Io 14,17), cui competit eam deducere « in
omnem veritatem » (Io 16,13).
Hoc principium fundamentum est
non tantum inexhausti perscrutationis theologicae de christiana veritate, verum
etiam de christiano colloquio cum philosophiis, culturis, religionibus. Haud
raro Spiritus Dei, qui « ubi vult, spirat » (Io 3,8), in universali
hominis experientia, non obstantibus omnibus humanis limitationibus, signa
concitat suae praesentiae, quae ipsos Christi discipulos movent ad nuntium
penitius percipiendum, cuius sunt praecones. Nonne accidit forsitan ut hac
humili ac fidenti apertura Concilium Oecumenicum Vaticanum II « signa temporum
» legere studeret? 41 Ecclesia, quamvis operosum ac sedulum agens
discrimen ad discernenda « vera signa praesentiae vel consilii Dei »,42
agnoscit se non tantum dedisse, verum etiam accepisse « ex humani generis
historia et evolutione ».43 Hunc gestum aperturae et pariter diligentis
discriminis Concilium inauguravit respiciens quoque alias religiones. Ad nos
pertinet doctrinam excipere et magna cum fidelitate vestigium persequi.
|