58. Progrediamur oportet in spe! Coram
Ecclesia novum patet millennium veluti apertum mare, in quod, Christo auxilium
ferente, est committendum. Filius Dei, qui abhinc duo milia annorum propter
hominis dilectionem est incarnatus, opus suum hodie quoque explet: argutos
oculos habeamus oportet ad id contuendum et praesertim validum cor ut nosmet
ipsi illius efficiamur instrumenta. Nonne fuit forsitan nostra Anni Iubilaris
celebratio ad restaurandum colloquium cum hoc vivido fonte spei nostrae? Nunc
autem Christus, spectatus et amatus, iterum iterumque nos invitat ut iter
suscipiamus: « Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine
Patris et Filii et Spiritus Sancti » (Mt 28,19). Missionale praeceptum
in tertium millennium nos inducit ad eundem hortando fervorem quo praediti
erant christifideles primae horae: confidere possumus fortitudini eiusdem
Spiritus qui Pentecostes die effusus est, et in praesens urget nos ad
instaurandam viam illa suffulti spe « quae non decipit » (Rom 5,5).
Gressus noster, hoc novo ineunte
saeculo, necesse est speditior fiat ad orbis terrarum vias denuo percurrendas.
Viae, per quas unusquisque nostrum et singulae ecclesiae incedimus, plurimae
sunt, sed distantia dari nequit inter illos qui unica communione sociantur,
communione nempe quae cotidie alitur ad mensam Panis Eucharistici et Verbi
Vitae. Singulis diebus dominicis Christus resuscitatus admissionem nobis
concedit in Cenaculo, ubi « sero die illa prima sabbatorum » (Io 20,19)
coram suis stetit ut insufflaret in eos vivificans donum Spiritus eosque
duceret in magnam evangelizationis audaciam.
Hoc in itinere nos comitatur
Virgo beatissima, cui, aliquot elapsis mensibus, una cum plurimis Episcopis,
qui Romam venerunt ex omnibus mundi partibus, tertium commendavimus millennium.
Pluries his annis eam monstravimus et invocavimus ut « Stellam novae
evangelizationis ». Nunc eam indicamus ut fulgentem auroram et certissimam
nostro in itinere ductricem. « Mulier, ecce filii tui! », eidem rursus dicimus,
eandem resonantes vocem Iesu (cfr Io 19-26), et sumentes apud eam vocem
filialis dilectionis totius Ecclesiae.
|