59. Carissimi Fratres et Sorores! Symbolum
Portae Sanctae post terga nostra clauditur, sed ut relinquatur quam maxime
aperta Porta vivens quae Christus est. Post iubilarem fervorem ad cotidianam
consuetudinem non regredimur. Secus enim, peregrinatio nostra, si authentica
fuit, crura nostra protendit per viam quae nos praestolatur. Apostoli Pauli
audaciam sequamur: « Ad ea vero, quae ante sunt, extendens me ad destinatum
persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu » (Philp
3,13-14). Imitemur insimul contemplationem Mariae, quae, post
peregrinationem in sanctam civitatem Ierusalem, in domum Nazarethanam
regrediebatur mysterium Filii conservans in corde suo (cfr Lc 2,51).
Iesus resuscitatus, qui nostris in viis comitem se praebet et notum nobis se
facit sicut olim discipulis Emmaus « in fractione panis » (Lc 24,35),
vigiles nos inveniat et promptos ad vultum eius noscendum et nostros fratres
adeundos ut magnum iis perferamus nuntium: « Vidimus Dominum! » (Io
20,25).
Hic est enim optatissimus fructus Iubilaei anni bismillesimi, Iubilaei
videlicet quod vivida ratione iterum nostros ante oculos proposuit mysterium
Iesu Nazarethani, Filii Dei hominisque Redemptoris. Dum Iubilaeum concluditur
et futurum spei nobis reseratur, laus gratiarumque actiones totius Ecclesiae ad
Patrem effundantur, per Christum, in Spiritu Sancto.
Haec ominantes omnibus vobis imo
ex pectore Nostram impertimus Benedictionem.
Ex Aedibus Vaticanis, die VI
mensis Ianuarii, in Sollemnitate Epiphaniae Domini, anno bismillesimo primo,
Pontificatus Nostri vicesimo tertio.
IOANNES PAULUS PP. II
|