Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • Intro
    • 2
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2. Quaedam Nos tenet necessitas ad vos, carissimi, Nos convertendi ut laudis canticum communicemus. Sancto de hoc anno Bismillesimo, singulari quadam scilicet de meta, inde a Nostri Pontificatus principio cogitavimus. In celebratione illa quandam provide constitutam opportunitatem percepimus, in qua Ecclesia, Concilii Vaticani II triginta quinque exactis annis, sua de renovatione interrogatura erat, ut novo impetu suam evangelizationis missionem susciperet.

Estne Iubilaeum hoc propositum consecutum? Munus nostrum, alacribus illatis virium contentionibus atque simul haud dubiis exstantibus debilitatibus, Dei in conspectu positum est. At grati animi officium ob « mirabilia », quae Deus pro nobis patravit, posthabere non possumus. « Misericordias Domini in aeternum cantabo! » (Ps 89 [88], 2).

Eodem tempore id quod nostros ante oculos obversabatur considerari et, aliquo sensu, enodari vult, ut quod Spiritus hunc sic plenum per annum Ecclesiae dixit audiatur (cfr Apc 2,7.11.17 et cet.).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License