Plenitudo
temporis
5. Eo quod Magnum hoc Iubilaeum
tempore contigit eodem quo novum millennium incohavit, id procul dubio iuvit
ut, nullis mille annorum doctrinis admissis, Christi mysterium in magno
historiae salutis prospectu perciperetur. Christiana disciplina religio est
quae in historia innititur! In historiae namque provincia foedus cum Israel
facere et sic Filii in Mariae gremio nativitatem parare voluit Deus, « ubi
venit plenitudo temporis » (Gal 4,4). Suo in humano divinoque
mysterio perceptus, Christus fundamentum est historiae eiusque medium obtinet
locum, cuius sensus ac postrema meta est. Etenim per eum, Verbum Patrisque imaginem « omnia facta sunt » (Io
1,3; cfr Col 1,15). Eius incarnatio, quae in paschali mysterio atque in
Spiritu donato ad summum pervenit, temporis est quasi micans cor, hora arcana,
qua « appropinquavit regnum Dei » (cfr Mc 1,15), immo radices egit,
tamquam semen in magnam arborem evasurum (cfr Mc 4,30-32), nostra in
historia.
« Gloria tibi, Christe Iesu,
hodie ac semper regnabis ». Hoc cantico sexcenties iterato contemplati hoc anno
sumus Christum, qualem ostendit Apocalypsis: « Ego Alpha et Omega, primus et
novissimus, principium et finis » (Apc 22, 13). Et cum Christum
contemplaremur, Patrem simul et Spiritum, unam individuamque Trinitatem,
ineffabile mysterium in quo omnia principium suamque consummationem habent,
adoravimus.
|