Memoriae
purificatio
6. Ut mysterii contemplandi causa
purior esset oculus noster, Annus hic iubilaris insigniter expetita venia
distinctus est. Quae res non modo ad singulos attinuit, qui propria de vita se
interrogaverunt ut misericordiam implorarent atque peculiare indulgentiae donum
consequerentur, verum et ad totam Ecclesiam, quae noxas in memoriam revocare
voluit, quibus tot ipsius filii Christi Sponsae vultui caliginem induxerunt.
Iam diu ad hoc conscientiae
examen nos comparavimus, cum hoc sciremus: « Ecclesia in proprio sinu
peccatores complectens, sancta simul et semper purificanda » est. 4
Scientiae congressus nos ad has facies definiendas iuverunt, in quibus
Evangelii sensus, duorum milium annorum exactorum decursu, haud semper eminuit.
Permovens sacra Liturgia, die XII
mensis Martii anno MM
acta, non est obliviscenda, qua sancti Pauli in Basilica, Christum cruci
affixum contuentes, vox facti sumus Ecclesiae, pro peccatis eiusdem filiorum
veniam petentes. Haec « memoriae purificatio » gressus nostros in futurum
tempus reddidit firmiores, humiliores nos dum facit nosque Evangelio
adhaerentes vigilantiores.
|