Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • I
    • 8
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Peregrinans Ecclesia

8. Semitas Sanctorum fere calcantes, complures Romam advenerunt, apud Apostolorum sepulcra, Ecclesiae filii, suam fidem profiteri, propria peccata confiteri atque salutiferam misericordiam recipere studentes. Mirantes non modo Nos peregrinatorum turbas, quae Forum Petrianum complerunt, compluribus celebrationibus exstantibus, hoc anno contuiti sumus. Longa saepenumero peregrinatorum agmina sistentes adspiciebamus, qui aequo animo exspectabant usque dum Portam Sanctam transirent. In unoquoque eorum vitae historiam fingebamus, quae gaudiis, sollicitudinibus, doloribus distinguebatur; hanc historiam Christus convenerat, quae, cum eo instituto dialogo, spei denuo iter suscipiebat.

Cum exinde hominum manipulos progredientes conspiceremus, expressam peregrinantis Ecclesiae imaginem fingebamus, illius scilicet Ecclesiae, quae — ut ait sanctus Augustinus — « inter persecutiones mundi et consolationes Dei » 5 ponitur. Nobis tantum concessum est ut huius singularis eventus faciem manifestiorem inspiceremus. Quis gratiae mirabilia, quae in cordibus facta sunt, metiri potest? Ut sileamus et adoremus convenit, dum humiliter in Dei arcana opera fiduciam habemus atque eiusdem dilectionem sine fine cantamus: « Misericordias Domini in aeternum cantabo! ».




5) De civ. Dei, XVIII, 51,2: PL 41,614; cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 8.






Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License