Adulescentes
9. Innumeri iubilares conventus
perquam varios hominum ordines complexi sunt, cum vere mirabilem
participationem recenserent, quae interdum auctorum suasorumque, sive
ecclesiasticorum sive civilium, operam exercuit. Has Nostras per
Litteras cunctis gratias easque ex corde persolvere cupimus. At praeter
numerum, saepe permoti sumus eo quod seriam precationis, meditationis,
communionis voluntatem animadvertimus, quam conventus hi plerumque ostenderunt.
In memoriam potissimum est
revocanda tam laeta quam animum permovens adulescentium coadunatio. Si
quidem aliqua superest Iubilaei imago Anni MM, quae prae ceteris vivida in
memoria manet, procul dubio ea est imago celeberrimorum adulescentium,
quibuscum quendam singularem dialogum instituere potuimus, mutua dirigente
benevolentia et magna animorum consensione. Id quidem factum est ubi primum in
Platea sancti Ioannis Lateranensis ac in Foro Petriano eos salutavimus. Deinde
eos vidimus per Urbem discurrentes, laetos, quemadmodum adulescentes decet, at
cogitabundos, precationibus, « sensui », verae amicitiae studentes. Neque ipsi,
neque quoquot eosdem conspexerunt hebdomadam illam, cum Roma « adulescens cum
adulescentibus » facta est, e memoria facile deponunt. Eucharistica celebratio
apud Turrim Virgatam obliterari non potest.
Adulescentes Romae Ecclesiaeque
rursus peculiare Dei Spiritus fuerunt donum. Cum adulescentes
considerantur, difficultatibus inspectis et debilitatibus quibuscum huius
temporis in societate iidem implicantur, quaedam ad pessimismum exsistit
inclinatio. Adulescentium Iubilaeum nos quasi « de gradu deiecit », cum nobis
significaret, etsi quaedam esse possent ambigua, adulescentes insigne in
germana bona studium demonstrare, quae in Christo suam consequuntur
plenitudinem. Nonne Christus verae libertatis altaeque cordis laetitiae est
arcanum? Nonne supremus amicus simulque omnis verae amicitiae institutor est
Christus? Si quidem adulescentibus ostenditur Christus suum verum manifestans
vultum, eum animadvertunt ipsi veluti persuadentem responsionem iique nuntium
recipere valent, quamvis severum et Cruce signatum. Quocirca eorum concussi
animorum fervore, ab eis quaerere non dubitavimus, ut fidem vitamque penitus
eligerent, mirum exhibentes munus: quod est « custodis matutini temporis » (cfr
Is 21, 11-12) hoc novi millennii diluculo.
|