Variorum
ordinum peregrini
10. Singulos iubilares eventus ut
patet nominatim recensere non possumus. Unusquisque eorum suam habuit
peculiaritatem, qui non modo cunctis iis qui praesentes interfuerunt suum
nuntium reliquerunt, verum etiam et iis qui eos cognoverunt vel eosdem per
communicationum socialium instrumenta absentes participarunt. Memorandus est
festivus animus primae ac magnae congressionis parvulorum. Quod cum
illis incepimus, hoc sibi vult Iesu monitum servare: « Sinite parvulos venire
ad me » (Mc 10,14). Magis etiam id significavit eandem agi rem quam ipse
fecit, cum parvulum « statuit in medio » atque illius mentis ipsam finxit
speciem, quam habere debet, si quis intrare vult in Regnum caelorum (cfr Mt
18, 2-4).
Sic, ut ita dicamus, parvulorum
vestigia persequentes iubilarem misericordiam flagitarunt adulta aetate hominum
admodum varii ordines: ii sunt senes, aegroti et dishabiles, fabricarum
camporumque operarii et athleticam exercentes, artifices et studiorum
universitatum doctores, Episcopi, presbyteri ac personae consecratae, rem
politicam agentes, diurnarii et milites, qui sui servitii sensum confirmaverunt,
in pacem servandam collati.
Multum eminuit opificum
coadunatio, quae die I mensis Maii, tradito contingente operum festo,
evenit. Ab iis poposcimus ut operis tenerent spiritalitatem, sanctum
Ioseph imitantes et ipsum Iesum. Eorum praeterea iubilaeum Nobis dedit copiam
gravem pronuntiandi invitationem ut oeconomica socialisque inaequabilitas in
operum provincia sanaretur, atque oeconomiae cunctum orbem complectentis
processus sine mora ordinarentur ob oculos habita solidarietate necnon in unamquamque
humanam personam observantia. Parvuli,
festivo sensu redundantes, in Familiarum Iubilaeo redierunt, in quo
mundo sunt demonstrati veluti « ver familiae societatisque ». Insignis fuit
iubilaris haec congressio, in qua tot familiae, undique gentium oriundae,
renovato fervore ad Christi lucem pro se de primigenio Dei proposito hauriendam
(cfr Mc 10, 6-8; Mt 19, 4-6) venerunt. Operam dare studuerunt ut
eadem culturam illuminaret, quae in periculo versatur matrimonii familiarisque
instituti sensum ipsum in modum usque graviorem amittendi.
Inter maxime exinde permoventes
conventus congressio Nobis fuit illa cum captivis in Regina Caeli. In
eorum oculis dolorem inspeximus, sed etiam paenitentiam ac spem. Iis Iubilaeum
peculiari nomine « annus misericordiae » fuit.
Iucunda tandem, postremis anni
diebus, cum iis congressio fuit qui artem scaenicam agunt, unde tanta in populi
animum oritur attractiva vis. Iis qui in hac provincia versantur grave
memoravimus officium probandos nuntios una cum laeto oblectamento proferendi,
qui, quod ad mores attinet, salubres habentur aptique ad fiduciam inferendam et
vitae amorem.
|