Oecumenica
ratio
12. Illud quidem intellegitur,
Nos praesertim de Iubilaeo sponte et ultro loqui, quod in Petri sede
consideratur. Attamen non obliviscimur Nos voluisse ut celebratio etiam in
Ecclesiis particularibus pleno iure ageretur, atque inibi videlicet fidelium
maior pars peculiares gratias consequi potuit et nominatim Anni iubilaris
indulgentiam. Praeclarum tamen est complures Dioeceses voluisse ut etiam
hic magnas per fidelium turmas Romae adessent. Iterum suum providum illius loci
officium aeterna Urbs ostendit, in quo divitiae donaque cuiusque Ecclesiae,
immo cuiusque nationis et culturae, in « catholica religione » componuntur, ut
una Christi Ecclesia sacramenti unitatis 7 mysterium magis ac magis
perspicue demonstret.
Peculiarem diligentiam etiam
poposcimus, peculiaribus ex Anni iubilaris consiliis, in rationem
oecumenicam conferendam. Quae fuit opportunior occasio, ut in plenam
communionem iter foveretur, quam Christi nati communis celebratio? Multum ob eam causam adlaboratum est,
atque oecumenica apud Sancti Pauli Basilica congressio diei XVIII mensis
Ianuarii anni MM exstat praeclara, cum primum in historiae annalibus Porta
Sancta coniunctim reclusa est a Petri Successore, Primate Anglico et
Metropolita Patriarchatus Oecumenici Constantinopolitani, coram
Ecclesiarum Communitatumque totius mundi participibus. Hac ratione fuerunt
quoque nonnullae magni momenti cum Patriarchis orthodoxis et aliarum
christianarum confessionum rectoribus congressiones. Recordamur peculiarem in
modum Nos proxime S.S. Karekin II, qui est Patriarcha Supremus et Catholicos
Armenorum. Aliarum Ecclesiarum Communitatumque ecclesialium singularium coetuum
iubilares congressiones participarunt. Iter certe laboriosum perstat, forsan
longum, at nos tenet spes a Resuscitato praesenti ipsiusque Spiritus inexhausta
vi nos actum iri, qui miras res usque novas praebere valet.
|