In
Terram Sanctam peregrinatio
13. Nostrum proprium Iubilaeum
Terrae Sanctae in viis oblivisci haudquaquam possumus. Suscipere idem ab Ur
Chaldaeorum voluissemus ut Nostris quasi pedibus Abrahae, nostri patris in fide
(cfr Rom 4,11-16) semitas calcaremus. Satis necessario habuimus
spirituale tantum suscipere iter, permoventem verbi liturgiam die XXIII mensis
Februarii in aula Pauli VI celebrantes. Continuo post ipsam fecimus
peregrinationem, historiae salutis iter persequentes. Laetantes itaque in Monte
Sina constitimus, in scaena veluti quadam ubi Decalogus datus est ac primum
Foedus ictum. Mense post iter rursus suscepimus, Montem Nebo primum ac
post ipsa loca petentes, quae habitavit sanctificavitque Redemptor. Animi
commotionem ostendere difficile est, qua affecti sumus ipsius nativitatis
Christique vitae loca, Bethleem ac Nazareth, venerantes, in Cenaculo sacram
Eucharistiam celebrantes, in eodem scilicet loco in quo instituta est, Crucis mysterium
apud Calvariae locum meditantes, ubi Christus suam pro nobis tradidit vitam.
His in locis adhuc graviter vexatis atque proxime etiam vi afflictis, hospitium
liberalissimum non ab Ecclesiae filiis, verum etiam a communitate Israelitica
ac Palaestinensi experti sumus. Vehementer insuper permoti sumus apud Fletus
Murum precantes et Mausoleum Yad Vashem invisentes, cum necatos homines in
campis captivis custodiendis Nazistarum in horrificam memoriam revocaremus.
Iter illud occasio fuit fraternitatis pacisque, quod unum ex pulcherrimis
iubilaris eventus donis capere placet. Illorum dierum cogitantes sensum, facere
non possumus quin fervidis votis expetamus ut quaestiones, quae adhuc illis
sanctis in locis, quae cara habentur ab Hebraeis, Christianis et Muslimis, haud
solutae manent, sollicite iureque expediantur.
|