Debita
Nationum
14. Iubilaeum eventus magnus fuit
caritatis — et aliter fieri non potuit. Ab annis inde praeparationis maiorem
actuosioremque animorum intentionem in paupertatis difficultates, quibus adhuc
terrarum orbis implicatur, concitare studuimus. Hac in re debiti
internationalis pauperum Nationum quaestio peculiarem obtinet locum. Pro
his liberalitatis aliquod documentum prae se ferebat Iubilaeum, quod sua in
primigena sacrorum Bibliorum forma tempus erat cum communitas obstringebatur ut
iustitia solidarietasque inter homines restituerentur, bona quoque naturae
erepta reddendo. Laetanter animadvertimus nuper oratorum popularium coetus
complurium Nationum, creditam pecuniam vindicantium, magna ex parte debiti
synallagmatici pro pauperioribus Nationibus iisque aere alieno magis gravatis
remissionem decrevisse. Vota facimus ut cuiusque Nationis regimina brevi
haec quae oratorum popularium coetus decreverunt exsequantur. Implicatior autem
exstitit debiti multilateri quaestio, quod indigentiores Nationes cum nummariis
Institutis internationalibus conflarunt. Exoptatur ut Nationes quae haec
Instituta complectuntur, illae potissimum quibus maius est decretorium pondus,
necessarias consensiones reperiant, ut quaestio haec celeriter dissolvatur, ex
qua multarum Nationum progressus iter pendet, gravibus exstantibus
consecutionibus, quae ad oeconomicam exsistentialemque condicionem plurimorum
hominum spectant.
|