Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Ioannis Paulus PP. II
Novo Millennio

IntraText CT - Text

  • I
    • 15
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Nova vis dynamica

15. Haec sunt quaedam lineamenta, quae ex iubilari experientia depromuntur. Tot recordationes in nobis ipsa infigit. At si magnam hereditatem, quam eadem nobis ministrat, summatim exponere volumus, absque dubitatione eam deprehendimus in Christi vultu contemplatione: is sua in historica effigie ac mysterio consideratur, in sua multiplici in Ecclesia Mundoque praesentia suscipitur, tamquam historiae sensus nostrique itineris lux agnoscitur.

Nunc futurum tempus spectare debemus, « ducere in altum » debemus, Christi verbo fisi: « Duc in altum »! Quod hoc anno patravimus comprobare non potest satisfactionis sensum atque etiam minus in nos inducere quandam exemptionis voluntatem. Sed contra ea quae experti sumus novam vim in nobis concitare debent, dum compellunt nos ut in certa opera conceptum animi ardorem conferamus. Iesus ipse nos monet: « Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei » (Lc 9,62). In Regni domo tempus non datur retro aspiciendi, multo minus in ignavia sistendi. Multum nos manet, et hanc propter causam efficacia rerum exsequendarum consilia, quae spectant ad pastoralem rem post-iubilarem, capere debemus.

Operae tamen pretium omnino est ea quae facturi sumus, Deo iuvante, funditus alteque in contemplatione precationeque locare. Tempus nostrum usque movetur quod saepe animi perturbationem gignit, dum periculum adest « efficiendi ut efficiatur ». Huic temptationi obsistere debemus, « esse » studentes priusquam « faciamus ». Hac de re monitum memoramus Iesu ad Martham: « Sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium » (Lc 10,41-42). Hac mente, antequam vestris considerationibus quaedam operis lineamenta proponamus, vobiscum quasdam meditationis particulas de Christi mysterio communicare volumus, qui est fundamentum omnis nostrae pastoralis actionis absolutum.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License