18. Evangelia reapse totius Iesu
vitae narrationem ad recentiores historicae scientiae rationes exhibere nolunt.
Ex ipsis tamen Nazareni vultus
historico certo fundamento suffultus oritur, quandoquidem evangelistae
eundem figurare student, certa colligentes testimonia (cfr Lc 1,3) atque
per documenta operantes considerate ecclesiali iudicio perpensa. Ex his
primigeniis testimoniis illud quod humanam exturbat mentem, per Spiritus Sancti
illuminantem virtutem, didicerunt ii, Iesum virginali modo e Maria, Ioseph
sponsa, natum. Ex illis qui triginta fere per annos Nazareth (cfr Lc
3,23) exactos eum cognoverunt, vitae eius, qui fuit « fabri filius » (Mt
13,55) et « faber » ipse, res gestas colligerunt, qui inter suos necessarios
probe numerabatur (cfr Mc 6,3). Ipsius recensuerunt pietatem, quae una
cum familiaribus ad Hierosolymitanum templum petendum per annuum iter eum
pellebat (cfr Lc, 2,41) atque potissimum efficiebat ut sui Oppidi
synagogam adire soleret (cfr Lc 4,16).
Nuntii deinceps latiores fiunt,
etiamsi de ordinatis narrationibus singillatimque traditis non agitur,
ministerii publici tempore, initio sumpto ex quo iuvenis Galilaeus in Iordano
flumine a Ioanne Baptista baptizatus est, atque testimonio roboratus ex alto,
conscius se esse filium dilectum (cfr Lc 3,22), praedicare incipit Dei
Regnum adveniens, dum eiusdem postulata atque per verba ac gratiae
misericordiaeque signa vim demonstrat. Eum sic Evangelia per oppida vicosque
peregrinantem, duodecim Apostolis (cfr Mc 3, 13-19), mulierum manipulo,
quae eum colunt (cfr Lc 8, 2-3), turbis quae eum quaerunt vel sequuntur,
aegrotis qui eius sanantem vim requirunt, collocutoribus, qui ipsius vario cum
proventu audiunt verba, comitatum, ostendunt.
Evangeliorum exinde narratio
eodem spectat, augescentem ostendendo animorum intentionem, quae inter Iesum et
eminentes societatis religiosae illius temporis globos intercedit, usque ad
extremum discrimen, quod apud Calvariae locum suum habet gravem exitum. Hora
est tenebrarum, quam novum, fulgidum, absolutum diluculum sequitur. Evangelicae
namque narrationes finem faciunt Nazarenum ostendentes mortis victorem, ipsius
vacuum sepulcrum demonstrant, eumque in manifestationum serie sequuntur, in
quibus discipuli primum dubii atque stupentes, deinde ineffabili laetitia
repleti, eum viventem et fulgentem experiuntur, atque ab eo Spiritus donum (cfr
Io 22,22) accipiunt simulque Evangelii nuntiandi ad « omnes gentes » (Mt
28,19) mandatum.
|